Wolfgangus (Theod.: Wolfgang) Stammberger (natus 14 Iulii 1920 Coburgi, mortuus 1 Maii 1982 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis FDP et postea SPD factionis fuit.

Wikidata Wolfgangus Stammberger
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Iulii 1920; Coburgum
Obitus: 1 Maii 1982; Coburgum
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Pater eius iurisperitus Coburgi erat. Ipse, postquam anno 1939 testimonium maturitatis adeptus est, Salinis Saxonicis, Francofurti ad Moenum, Pragae, Vindobonae et post bellum finitum Erlangae iurisprudentiae studebat. Interea et miles conscriptus bello interfuit. Annis 1940 - 1945 miles conscriptus - postremo succenturio - erat et captivitate belli primo Russica, deinde Americana habebatur. Anno 1946 primam, anno 1949 secundam probationem accepit et eodem anno doctor iurisprudentiae promotus est. Tum iurisconsultus Coburgi operam dedit.

Stammberger maritus erat atque tres liberos habuit. Sabina Leutheusser-Schnarrenberger successor eius Administra Foederalis Iustitiae neptis eius est.

Cursus honorum

recensere

Post bellum Stammberger sodalis FDP factus cum aliis foedus liberalium studiosorum et Iuvenes Liberales condidit atque anno 1948 decurio urbis Coburgi electus est. Anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. Stammberger, qui contra supplicium acriter pugnabat, 14 Novembris 1961 Administer Foederalis Iustitiae in consilio ministrorum Conradi Adenauer nominatus est. Hoc officio ad 19 Novembris 1962 fungebatur. Eo die cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum Francisci Iosephi Strauß (CSU), Administri Foederalis Defensionis Publicae in hebdomadalem DER SPIEGEL. Praeterea eo tempore gravi casu autocinetico affectus est. 3 Iunii 1964 FDP reliquit atque sodalis SPD factus est, quod FDP factionem magni momenti esse desivisse censuit. SPD esse factionem novam liberalem. Ad annum 1969 legatus Dietae Foederalis mansit. Anno 1970 magister cicium superior urbis Coburgi creatus est. Cum anno 1978 SPD factio eum non iam candidatum fecisset, etiam SPD reliquit.

Nexus externi

recensere