Irāca[1][2][3] seu Iraquia,[4][5] (Arabice plene جمهورية العراق Jumhūrīyat al-ʿIrāq 'res publica Iracae') est civitas sui iuris in Asia Occidentali sita, quae plurimum septentrionalem et occidentem Zagrii montium finem, orientalem Deserti Syriae partem, et septentrionalem Deserti Arabiae partem comprehendit.[6] Civitates conterminae sunt Iordania ad occidentem, Syria, ad septentrionalem et occidentem, Turcia ad septentriones, Irania ad orientem, et Cuvaitum et Arabia Saudiana ad meridiem. Iracae est angusta litoris pars, 58 chm longa, in sinu Persico septentrionali. Caput, Bagdatum. in media orientalique civitatis parte patet. Regio Curdistania legitime est Iraci pars, quae habet definitum imperium et definitam auctoritatem et exercitum; eius caput est Arbela urbs, sed fertur populus Curdicus praeponere Kirkuk capiti regionis.

Wikidata Iraca
Res apud Vicidata repertae:
Iraca: insigne
Iraca: insigne
Iraca: vexillum
Iraca: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Turcia, Syria, Iordania, Arabia Saudita, Cuvaitum, Irania
Locus: 33°0′0″N 43°0′0″E
Caput: Bagdatum

Gestio

Res publica foederalis, Foederatio
Princeps: Abd al-Laṭīf Rašīd
Praefectus: Mahometus Shīāʿ al-Sūdānī
Consilium: Council of Representatives of Iraq
Situs interretialis

Populus

Numerus: 38 274 618
Sermo publicus: Arabice, Curdice
Zona horaria: UTC+3, Asia/Baghdad
Moneta: Iraqi dinar

Commemoratio

Paean: Mawtini
Praeceptum: Takbir

Sigla

ISO IQ, IRQ, 368; IOC IRQ
Dominium interretiale: .iq
Praefixum telephonicum: +964
Siglum autoraedarum: IRQ

Tabula aut despectus

Iraca: situs
Iraca: situs

Duo maiora flumina, Tigris et Euphrates, mediam Iracam transeunt, a septentrionali occidentalique ad meridianum orientemque defluentia. Haec flumina civitati terram arabilem adhibent, quae discrepat a terris aridis "steppis" vocatis et desertis quae plurimam Asiam Occidentalem tegunt.

In antiquitatis memoria, terra quae nunc Iracam comprehendit est in Europa appellata toponomine Graeco Mesopotamia 'terra inter flumina'. Iracam magnas civilizationes continuas post millennium sextum a.C.n. protulit vel accepit. Regio inter Tigridem et Euphraten cunabula civilizationis et locus ortús scripturae et rotae agnoscitur.

Geographia

recensere
 
Geographia Iracae.

Temporibus Imperii Romani Iraca attributa est plagae orientalis areae mundi veteris—una cum aliis civitatibus Asiae.

In Iraca septentrionali situs est extremum orientale Montis Tauri.

Transfluunt Iracam duo flumina magna: Euphrates et Tigris.

Historia

recensere

Per longam historiam, Iracam vicissim est pars media imperii Accadici, Assyrici, Neobabylonici, regni Seleucidarum, Parthici, Sassanidarum, et caliphatus Abbasidarum, et pars imperiorum Achaemenidarum, Romani, Rashiduni, Omayadarum, Mongolici, Safavidarum, Afsharidarum, Ottomanici, et Britannici.[7][8] Regnum Iracum anno 1932 conditum est.

Die 14 Iulii 1958, motu militum monarchia abolita ac res publica pronuntiata est. Annis sequentibus, praesides motibus militum saepe depositi sunt. Anno 1979, Saddamus Hussein praeses et dictator Iraci nominatus est.

Post incursum anni 2003, Iracum in dicionem militarem a multinationali copiarum consociatione, praecipue copiarum Civitatum Foederatarum et Britanniarum Regni, redactum est. Translata est summa rerum ad gubernationem Iraci ad tempus (Anglice: Interim Government of Iraq) mense Iuni 2004. Nová constitutione publico referendo sanctá, nova gubernatio Iraci electa est. Mense Septembri 2010, circa 52 000 copiae Civitatum Foederatarum in civitate manent.[9] Tota copiarum Civitatum Foederatarum revocatio ex Iraco ante 31 Decembris 2011 mandata est.[10]. Anno 2014, Iracum in periculo est, quod seditiosi Civitatis Islamicae in Iraquia et Levante Bagdadum expugnare conantur. Die 29 Iunii 2014, Caliphaum proclamaverunt atque Abu Bakr al-Baghdadi "Caliphum" nunc esse nuntiaverunt.[11]

De rebus Latinis

recensere

In fonte litterario[12] Iraquienses "Babylonii" vocantur.

Provinciae

recensere

Sunt undeviginti provinciae (Arabice: محافظات, sing. محافظة, Curdice: پاریزگه Pârizgah) in Iraco. Haec sunt maximae urbes Iraci, secundum CIA World Factbook:

Haec sunt maximae urbes Iraci secundum CIA World Factbook, aestimatione anno 2015 facta.[13]

Nomen Latinum Nomen Arabicum Numerus incolarum
Bagdatum بغداد 6 643 000
Mausilium الموصل 1 694 000
Arbela أربيل 1 166 000
Basra البصرة 1 019 000
Suleimania السليمانية 1 004 000
Najaf النجف 889 000

Urbes antiquae Mesopotamiae notissimae, quarum ruinae in Iraco iacent, sunt Orchoë, Nippur, Ninive, Assur, ac Babylon.

 
Magnum Ziggurat Ur prope Nasiriyah.
 
Jalal Talabani Praeses Iraci et Baracus Obama Praeses Civitatum Foederatarum anno 2009 inter se congrediuntur.
 
Zonae occupationis in Iraco post incursum anni 2003.
  1. "Iraca, Irak, regio Asiae late patens, quae et Iraca Persarum dicta, eadem quae olim Babylonia, cujus caput est Bagdatum urbs (Michaelis Antonii Baudrand Parisini Geographia Ordine litterarum disposita. Tomus primus. Parisiis, 1682, p. 528 apud Google Books).
    "Yerac, Provincia del Asia. Esta es la antigua Caldea ò Babylonia: haec Iraca, cae" (p. 667 apud Google Books).
    "Iraca, ae, Irac, paese d'Asia" ("Lexicon complectens fabulas" p. 50 apud Google Books).
    "Oh portentum erroris, Iracam Babyloniae cum Iraca Persarum confundens!" (Thesaurus antiquitatum sacrarum complectens. . . . Volumen septimum. Autore Blasio Ugolino (Venetiis: 1747), col. xciii apud Google Books).
  2. "Irac, antea Chaldaea dictam" (cas. accus. gen. fem.) (p. 47 apud Google Books).
    "Iracum": Iacobi Georgii Christiani Adleri Museum Cuficum Borgianum Velitris (1732) p. 23: "Aucto eorum imperio variis de Arabia & Syria victoriis, regnum ita inter se diviserunt, ut ramus eorum unus Persiam, Iracum Arabicum, Cuzistan, Oman, Musul, Diarbeker obtineret, alius Bagdadum, tertius Irac-adgem gubernaret."
    Henrici Orthobii Fleischer Catalogus Codicum Manuscriptorum Orientalium Bibliothecae Regiae Dresdensis (1831) p. 87 "in urbe Iraci persici Qom."
    Nicolai, Constantinopolitani Archiepiscopi, Epistolae (1863) p. 1186 "Eracus, r. (Babylonica, seu Chaldaica)" et p. 1187 "Irac, Iracus. Vide Eracus."
  3. Vb. adiect. "Iracensis": cf. nomen "Duma Iracensis" (p. 327 in nota subiuncta apud Google Books) et binomen zoologicum Acanthodactylus tristrami iracensis
  4. "Iraquia" solitissima est inter Latinistas nostrae aetatis, e.g.: Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p. 258 (Textus apud Google Books). Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 153.. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 46. Orthographia "Iracia": Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  5. Vb. adiect. "Iraquiensis": cf. binomen zoologicum Brevipalpus iraquiensis
  6. "Declaration of Principles for a Long-Term Relationship of Cooperation and Friendship Between the Republic of Iraq and the United States of America" .
  7. "Top 10 Battles for the Control of Iraq". Livescience.com .
  8. "Iraq Guide". Business.maktoob.com .
  9. "Last armed forces pull out of Iraq". CNN.com .
  10. [1].
  11. Der Spiegel die 29 Iunii 2014.
  12. Congregation of the Regent House on 25 June 2007 (Anglice, Latine).
  13. "Iraq," CIA World Factbook (2017).

Nexus interni

 
Gubernatús? (Anglice: governorates) Iraci

Nexus externi

recensere
Iraca : politica