Aperire sectionem principem
Tabula fluminum Tigris et Euphratis
Tigris etiam felis est, v. Tigris.

Tigris est fluvius Asiae occidentalis, cursu velox, oriens ex montibus Turciae orientalis, qui a boreo-occidente ad austro-orientem per Turciam, Syriam, Iracam excurrit, et cum Euphrate coniunctus, se in sinum Persicum demergit. Regio inter duo flumina Tigrim et Euphratem Mesopotamia appellatur.

De nomineRecensere

Nomen Latinum varie declinatur in scriptis antiquis: genetivo Tigris, Tigridis; dativo Tigridi, accusativo Tigrim, Tigrin, Tigridem; ablativo Tigri, Tigre, Tigride. Nomen a Graeco Τίγρις (aliter Τίγρης) ducitur. Gaius Plinius Secundus dicit flumen a celeratitate cursus appellari, quia ita Medi appellent sagittam.[1]

Alia nomina sunt Sumerice 𒁇𒄘𒃼, Idigna; Accadice 𒁇𒄘𒃼, Idiqlat; 𐎫𐎡𐎥𐎼𐎠, Tigrā; חִדֶּקֶל, Ḥiddeqel; ܕܹܩܠܵܬ, Deqlaṯ; دجلة, Dijlah; Տիգրիս, Tigris; Turcice Dicle; Curdice Dîcle.

HistoriaRecensere

Multi antiqui et praeclari populi apud ripas Tigris et Euphratis vixerunt et potentia imperia condiderunt: Sumerii, Babylonii et Assyrii.

 
Tigris iuxta Amidam

NotaeRecensere

  1. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 6.127

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tigrim spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 38°26′0″N 39°46′22″E, 38°30′12″N 39°30′21″E, 31°0′15″N 47°26′32″E • GeoNames • Pleiades  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!