Media
Mēdia (-ae, f.) (Graece: Μηδία ; lingua Persica antiqua: Māda) fuit antiqua Asiae Meridianae regio, in caurina hodiernae civitatis Iraniae parte sita. Nomen cepit ab Iranica Medorum gente, qui ibi extrema parte millennii alterius a.C.n. consederant. Caput Mediae fuit urbs Ecbatana; aliae regionis urbes magni momenti fuerunt Aspadana et Rhagae.
Medorum regnum prima saeculi septimi a.C.n. parte a Deioce rege e variis tribubus in unum conciliatam esse Herodotus memorat. Assyriorum imperio, cui subiecti erant, anno 612 a.C.n. everso, Medi Cyaxare rege suum ipsorum imperium sui iuris condiderunt, quod amplissimum se ab Halye flumine occidentem versus ad usque Paropamisi montes orientem versus patuit.
Anno fere 550 a.C.n., Cyrus II, rex regionis Persicae Anšān, quae tunc erat Medis subiecta, contra Astyagem, Medorum regem, rebellavit, quem bello superans cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum Imperium Persarum instituit.
Media in satrapiam Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit (qua de re vide etiam Media). Ita Ecbatana, Mediae metropolis, una e sedibus regum Persarum facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi satrapae, duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut scriptores historici Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.
Anno 331 a.C.n., Dario III, ultimo Persarum rege, ab Alexandro Magno bello superato et postea a suis interfecto, Atropates, Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.
Alexandro anno 323 a.C.n. vita defuncto, eius sodales regni inter se partiendi causa Mediam in duas partes diviserunt, quarum maior Pithoni Macedoni concessa est, minore ad caurum versa Atropati relicta. Haec, dehinc a nomine regis Media Atropatene vel simpliciter Atropatene vocata, mox regnum liberum factum est; illa, Media Maior, Media Magna vel simpliciter Media appellata, Pithone interfecto, tandem in satrapiam imperii Seleucidarum redacta est.
Nexus externi
recensere- Dandamayev, M. & Medvedskaya, I. 2006. "Media" in Encyclopaedia Iranica Online. (Anglice)
- Lendering, Jona, "Media (1)" et "Media (2)" apud Livius.org. (Anglice)
- "Media." 1911. Encyclopaedia Britannica, editio 11a. (Anglice)