Aperire sectionem principem
Regnum Atropatene inter diadochorum imperia anno 301 a.C.n.

Atropates (-is, m.) (Graece Ἀτρoπάτης; Lingua Persica antiqua: Āturpāt, i.e. 'igne protectus') fuit Persa nobilis posteriori parte quarti saeculi a.C.n., qui servivit primum Dario III Persarum regi, deinde Alexandro Magno Macedonum, postremo condidit regnum liberum Atropatenen, quam posteri sui multa saecula regnabant.

VitaRecensere

Ultimis annis Imperii Achaemidarum Atropates fuit satrapes provinciae Achaemenidarum Mediae. In proelio Alexandri et Darii anno 331 a.C.n. ad Gaugamela pugnato Atropates copiis Medorum, Albanorum et Sacasenorum imperavit.

Copiis suis profligatis Darius fugit Ecbatana caput Mediae, ubi Atropates hospitaliter eum accepit. Darius novas copias conscribere conatus mense Iunio anni 330 iterum fugere coactus est. Cum Darius mense post a Besso interfectus esset, Atropates se Alexandro tradidit. Is initio Oxydatem, alium Persam nobilem, Mediae praefecit, sed anno 328 aut 327 eum diffisus Atropatem in satrapiam suam restituit. Anno 325 aut 324 Atropates rebellem Baryaxem Alexandro dedidit, cum is Pasargadis se habebat. Qui ob ea et alia erga se bene facta Atropatem tanti aestimavit, ut paulo post in nuptiis Macedonum cum filiabus Persarum Susis anno 324 factis eius filiam Perdiccae, magistro equitum et amico suo fideli, in matrimonium dederit.

Postea eodem anno Alexander Ecbatana ad Atropatem visendum venit cum Hephaestione, familiari et secundano suo, qui gravi morbo affectus ibi Octobri mense anni 324 obiit. Hoc tempore Atropates a quibusdam auctoribus fertur Alexandro non minus centum feminas, 'Amazones' dictas, obtulisse, quod factum tamen Arrianus diffidit.[1]

Octo mensibus post, die 10 Iunii anni 323, Alexandro ipso vita defuncto Perdiccas, gener recens Atropatis, regnum pro Alexandri semifratre Philippo III Arrhidaeo suscepit. Eodem anno in Divisione Babylonica Media in duas partes divisa est, quarum pars maior ad Eurum versa Pithoni, minor ad Caurum versa ad usque Araxem fluvium pertinens Atropati commissa est. Aliquo tempore post Perdicca a Pithone et aliis diadochis interfecto Atropates eos aversatus suam partem Mediae regnum sui iuris constituit.

HereditasRecensere

Atropatis posteri per aliquot saecula regnum eius regnaturi erant, modo suo iure, modo Seleucidis et postea Arsacidis quasi subiecti, quibuscum etiam matrimonio coniuncti erant.

Regio, quam Atropates et posteri regnaverunt, a Graecis primum ab eius nomine Media Atropatene, deinde modo Atropatene appellabatur. Arsacidae et postea Sassanidae eam 'Aturpatakan' appellabant, quod postea lingua Persica moderna 'Azerbaijan' factum est, unde nomina hodiernae reipublicae et provinciae Iranicae.

NotaeRecensere

  1. Arrianus Anabasis VII 13

Nexus externiRecensere