Bessus supplicio affectus. Imago ligno insculpto impressa ab Andrea Castaigne (1898-1899), ex opere Vita di Alessandro

Bessus (Graece Βῆσσος); natus die ignoto; supplicio affectus Ecbatanis anno 329 a.C.n.) Darii III regis Persarum familiaris, fuit ab anno 336 a.C.n. Bactriae satrapes.

Anno 330 a.C.n. Bessus Darium, ab Alexandro Magno profligatum, necavit et se regem declaravit et sibi nomen Artaxerxes imposuit. Insequenti anno tamen Alexander etiam Bessum vicit, qui post cladem fugitivus comprehensus et, Alexandri iussu, necatus est.

FontesRecensere

  • Waldemar Heckel: Who’s Who in the Age of Alexander The Great: Prosopography of Alexander’s Empire. Blackwell, Oxoniae 2006, pag. 71 seqq.

Nexus externiRecensere

  Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!