Astyages (rex Medorum)
Astyages (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus Medorum rex qui a Persa Cyro II anno 550 a.C.n. victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt.
De regno
recensereSecundum Herodotum triginta quinque annos regnavit, hoc est ab anno circiter 585. Patri Cyaxari successit et Aryenem Croesi regis sororem uxorem duxit tum cum bello composito eius pater foedus cum Lydiis icit[2]. A proceribus Medorum ante ultimum proelium proditus esse videtur[3], in primis si Herodoto credimus ab Harpago, exercitus duce.
Mirabilia
recensereLegimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili viro Persae ex Achaemenidarum gente orto Cambysi[4] matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt[5] qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages somniis praemonitus regnaturum esse in suam vicem nepotem exponi iussit ut moreretur. Duo somnia enim habuisse ː primo filiam vidit tam abundanter meiantem ut totam Asiam inundaret ; secundo vitem ex utero filiae tam enormem exeuntem ut similiter Asiam totam obumbraret[6]. Magi convocati finem regni et filium Mandanae tota Asia regnaturum significari responderunt. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Avum captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrus decem annos natus adhuc vivere cognitus est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; et fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur ut lectores eis delectaret.
Quae aliter ab aliis tradita sint
recensereIn mythistoria Cyropaedia inscripta Xenophon solus ex fontibus Cyaxarem II Astyagi successisse volebat atque ultimum Medorum regem fuisse. Ibi Astyages bonus pater et bonus avus nepotis amans ostenditur. Alius rerum gestarum scriptor qui apud Persicos reges circa 400 a.C.n. moratus erat, Ctesias, negabat Cyrum cum Astyage cognatum fuisse sed eius filiam uxorem duxisse ut dynastia quodam modo continuaretur.
Notae
recensere- ↑ Herodotus, Clio 108. Iustinus I.4
- ↑ Herodotus, Clio 73-74. Circa 585 a.C.n.?
- ↑ Quod praeter Herodoti narrationem et Babyloniaca chronica Nabonidi confirmatur.
- ↑ Rex partis Persarum fuisse videtur ut iam volebat Xenophon.
- ↑ Xenophon, Cyropaedia I.2.1
- ↑ Iustinus I.4 ː Hic per somnum vidit ex naturalibus filiae, quam unicam habebat, vitem enatam, cuius palmite omnis Asia obumbraretur
Fontes
recensere- Aristoteles libro quinto Politicorum 10.24
- Ctesias Persica in Photii bibliotheca abbreviata 72.2 Hic legere potes
- Herodotus Clio 107-130
- Trogus Pompeius a Iustino abbreviatus, libro primo capite quarto, quinto, sexto.
- Xenophon, libro primo Cyropaediae cap. 2-5
- Chronica Nabonidi dicta
Plura legere si cupis
recensere- Alexander Haggerty Krappe, "Le mythe de la naissance de Cyrus", Revue des Études Grecques 1930 ː 153-159
- Jacqueline de Romilly, "La vengeance comme explication historique dans l'œuvre d'Hérodote", Revue des Études Grecques 1971 ː 314-337