Cyropaedia
Cyropaedia (Graece Κύρου παιδεία 'Cyri institutio') est mythistoria de rebus gestis Cyri Maioris, regis Persarum ab anno 550 ad 530 a.C.n., a Xenophonte, scriptore Graeco, prima parte quarti saeculi a.C.n., octo libris disposita. Qua lectione delectatus Cicero optime de ea iudicavit, cum scriberet: "Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus est, sed ad effigiem iusti imperii."[1] Etenim de rebus illo tempore a Persis gestis Graeci pauca noverunt, quae apud Herodotum leguntur. Sed dum eventa, dialogos, orationes, proelia suo arbitrio ficta narrat Xenophon, re vera de educatione et iustitia, de disciplina militari et optimo imperatore, de arte magni imperii comparandi et administrandi disserit. Itaque Cyropaedia ad politicam philosophiam pertinere potius videatur, adeo ut nonnulli critici opinati sint hoc libro Xenophontem Rei Publicae Platonis respondere voluisse[2] (quod alioqui dubium est). Certe monarchiam militarem laudat Xenophon, non oligarchiam philosophorum.
De significatione tituli
recensereCyri institutio non tantum educationem in aula patris, regis Persici, et apud avum maternum, regem Medorum, a Cyro acceptam designat (genitivus obiectivus: Cyrum instituunt), quae in libro primo explicatur. Si ita esset titulus tantummodo cum argumento primi libri congrueret.[3] Etiam ad exempla moralia et politica pertinet quae Cyrus, rex factus, posteris Persis tamquam hereditatem tradidit et reliquis libris explicantur. Nam Cyrus velut magister Persiae in hoc opere depingitur.
Quid sibi proposuerit Xenophon
recensereIn Cyropaedia Cyrus mores aliquatenus ipsius Xenophontis similes exhibet : homo religiosus est qui, nisi deorum voluntate perspecta, nullum inceptum aggreditur, eques et venator adsiduus studiosusque, nonnumquam etiam disserit velut ac si Socratis discipulus Athenis fuisset. Itaque dubitari potest utrum principem idealem delineare voluerit an potius vitam narrare quam sibi obvenire optavisset. Saepe enim in vita sua doluerat Xenophon quod milites Graeci seditiosi essent vel cives Athenienses magistratibus obsequi nollent[4]. Contra in libro omnia quae imperat Cyrus statim praestantur. Porro mores Cyri illius Graeci potius quam barbari sunt, etiamsi nonnulla instituta Persica refert Xenophon quae noverat ab illo tempore quo Decem Milium expeditioni interfuit. Contra nonnulla miro modo Lacedaemoniorum similia sunt (homotimoi, Latine 'aequivalentes').
Certe lectorem modernum herois nonnumquam taedet semper optima consilia proferentis, semper victoris, omnes virtutes summas exhibentis, ab omnibus militibus subiectisque amati, comprobati, laudati sine ulla invidia nec zelotypia[5] ; sed a lectoribus antiquis Cyropaedia tamquam optima ars imperandi lectitabatur: nonne memoriae traditum est Scipionem Aemilianum hunc librum semper secum circumtulisse?[6] nonne Gaius Iulius Caesar ipse eam bene noverat atque, paulo ante quam occideretur, Cyri mortem apud Xenophontem,[7] ut lentiorem, in sermone quodam sibi aspernatus erat?[8] Certe Cyropaediam legentibus Imperium Romanum futurum non minus saepe nobis in mentem venit quam Imperium Macedonicum Alexandri Magni.
De palinodia inexspectata
recensereExtrema Cyropaedia longum capitulum[9] inexpectatum legimus in quo Persae, divitiis et luxuria diffluentes, tempore quidem quo scribit auctor, a maioribus suis degenerasse dicuntur, molles nunc et effeminati facti. Similem palinodiam de Sparta legimus extremo libello de republica Lacedaemoniorum. Philologi de genuitate dissentiunt: alli ut apocryphum capitulum reiciunt, alii ipsa manu Xenophontis sed aliquanto postea additum esse credunt[10]. Nonne enim senior factus et eventis doctus intellegere potuit Xenophon sese multo pulchrius quam reapse erat Imperium Persicum vidisse? Ut Lycurgus, Cyrus ipse culpa caret : post eius mortem nepotes institutionem a magno viro acceptam deseruerunt. Alii postremo hunc epilogum existimant iam ab initio fuisse existimant partem maximam eius quod Xenophon demonstrare volebat, scilicet populos exemplum ducis sui sequi solere : rege Cyro mortuo Persae qui, instigante eo, virtute generosa inter nationes claruerant, simul cum successoribus in regno Achaemenidarum degenerarunt atque, novis vitiis obnoxii, omnibus prioribus virtutibus destituti sunt[11].
De posteritate litteraria
recensereNullus liber Cyropaediae similis ante Xenophontem nobis notus est. Itaque velut conditor novi cuiusdam generis litterarii videri potest, quod maxime Medio Aevo floruit atque Francogallice Miroir des Princes (i.e. Speculum principum) dicebatur. Quorum omnium commune propositum erat principem idealem conformare atque imitandum proponere. Itaque Machiavellus lector studiosus Xenophontis fuit[12]. Septimo decimo saeculo exeunte quoque Fenelo, qui Ludovici XIV nepotis paedagogus erat, in mythistoria sua, Les aventures de Télémaque, Cyropaediam imitatus est, qui liber ad institutionem discipuli sui destinabatur.
Oratio Cyri morientis et liberos ad concordiam hortantis, partes dumtaxat quae ad immortalitatem animae pertinebant, ab ipso Cicerone Latine versa est.[13] Eandem orationem Sallustius quoque imitatus est in Bello Iugurthino suo, dum similia verba in ore Micipsae morientis ponit.
Fabula amatoria Abradatae et Pantheiae cum multa alia opera inspiravit, tum et causa fuit cur Magdalena et Georgius de Scudéry heroem et regnum Persicum ficticium a Xenophonte sumpserint, dum mythistoriam suam (longissimam!) Le Grand Cyrus inscribunt. Etenim in Cyropaedia Cyrus castitatis exemplum est atque nobiles et formosas feminas a vi militum tuetur, quod bene congruit cum mythistoriis amatoriis septimi decimi saeculi.
Editiones
recenserePrinceps Graeca
recensere- [Xenophontis opera], impressum Florentiæ in Aedibus Iuntæ Florentini anno M. D. XVI.
Recentiores
recensere- Marcellus Bizos (t.1 et 2), Eduardus Delebecque (t.3), Xénophon Cyropédie, Les Belles Lettres, 1971-1978 (tria volumina). (Collection Budé). [Textus Graecus cum versione Francogallica, apparatu critico, notis et praefatione.] Recensio critica
- Textus apud Vicifontem Graecum
Notae
recensere- ↑ Ad Quintum fr. I,1,23.
- ↑ Aulus Gellius, Noct. Att., XIV,3. Diogenes Laertius Vita Platonis III,34.
- ↑ Quod tamen fieri potest: nam Anabasis proprie tantum cum primo libro convenit, id est itinere a Sardibus usque in Babyloniam.
- ↑ Mem. III,5,19-21.
- ↑ Nisi unius avunculi sui, Cyaxaris, regis Medorum.
- ↑ Cicero, Ad Quintum fr. I,1,23.
- ↑ Longe alia vera mors Cyri fuisse videtur ; occisus enim in Scythia proelio adversus Massagetas traditur.
- ↑ Suetonius, Divus Iulius 87.
- ↑ VIII,8. Luccioni, Les idées politiques et morales de Xénophon, 246–54.
- ↑ Ita in editione "Budé" Marcellus Bizos qui duo prima volumina curavit genuitatem aspernatur, E. Delebecque vero qui tertium volumen curavit, genuinum esse credit.
- ↑ L. A. Dorion, La responsabilité de Cyrus dans le déclin de l’empire Perse selon Platon et Xénophon, Revue Française d'Histoire des Idées Politiques, 2002 (16), 369–86.
- ↑ Harvey C. Mansfield, L'éducation du prince de Machiavel, in Le savoir du prince du Moyen-Age aux Lumières (Fayard, 2002), 69sqq.
- ↑ Cato Maior cap. XXII (79-81); vide etiam ibidem 30.
Plura legere si cupis
recensereLatine
recensere- Jacobus Klerk, Dissertatio historica et literaria de vita Croesi, quam Xenophon in Cyropaedia tradidit, ad fidem historicam exacta',' Lugduni Batavorum, apud viduam M. Cyfveer, J. Fil., 1825. Google books
- Franciscus Moesman, Dissertatio aditialis de philosophia Socratica in Cyropaedia quoque obvia, 1825. Google books [Dissertatio Academiae Lovaniensis]
- Eugenius Vetnek, Xenophon in effingenda Persicae civitatis imagine quatenus Lacedaemoniorum instituta expressif, 1893 Recensio critica
Barbare
recensere- Bodil Due, The Cyropaedia: Xenophon's Aims & Methods, Aarhus, 1990. ISBN 978-8772882468.
- Deborah Gera, Xenophon's Cyropaedia : Style, Genre, and Literary Technique, Oxford, 1993 ISBN 978-0-19-814477-9"
- Vivian Gray, Xenophon's mirror of princes : reading the reflections, Oxford University Press, 2011. ISBN 978-0-19-956381-4
- Françoise Létoublon, Le prince idéal de la Cyropédie ou l’histoire est un roman, in Actes du colloque de Tours, 19-21 octobre 2006, organisé par l’université François-Rabelais de Tours, 2009 ː 39-49
- Marie-Pierre Noel, "Symposion, philanthrôpia et empire dans la Cyropédie de Xénophon", in Φιλολογία. Mélanges offerts à Michel Casevitz, 2006 ː 133-146
- Helena Sancisi-Weerdenburg, “The Death of Cyrus. Xenophon’s Cyropaedia as a Source for Iranian History,” in Papers in Honour of Professor Mary Boyce II, Acta Iranica 25, Lugduni Batavorum, 1985, pp. 459-71.
- "Cyrus in Italy. From Dante to Machiavelli. Some Explorations of the Reception of Xenophon’s Cyropaedia," in H. Sancisi-Weerdenburg and J. W. Drijvers, cur, Achaemenid History V: The Roots of the European Tradition, Lugduni Batavorum, 1990, pp. 31-52.
- Ariminus L. Strack, Vollständiges Wörterbuch zu Xenophons Kyropädie, Hildesheim, 1969.