Les aventures de Télémaque

Les aventures de Télémaque est fabula ad iuvenes educandos concepta Francogallice a scriptore Fenelone anno 1699 divulgata; est historia vitae et rerum gestarum Telemachi Ulixis filii, antehac praecipue ex Odyssea noti.

Telemachus ab Eucharite discessurus ab Iacobo Ludovico David anno 1818 e fabula Les aventures de Télémaque pictus (Museum Getty Angelopoli)
Calypso Telemachum et Mentorem in speluncam recipit a Gulielmo Hamilton e fabula Les aventures de Télémaque saeculo XVIII picta

E fabula oritur usus nominis "Mentor" sensu communi ("tutor, consiliarius"). Persona enim Mentor (cuius formam in Odyssea gerit dea Athena) plenius a Fenelone in Les aventures de Télémaque evolvitur.

Oratione soluta scripta, hexametris a Stephano Bernardo-Viel Latine et Russice a Basilio Trediacovensi versa est.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere