Basilius Trediacovensis
Basilius Cyrilli filius Trediacovensis[1] (Russice Василий Кириллович Тредиаковский (Тредьяковский), tr. Vasilij Kirillovič Trediakovskij (Tred'jakovskij); 22 Februarii[2] 1703 – 6 Augusti[3] 1769) erat poeta et scriptor, interpres atque theoreticus litterarum Russicus.
Obitus: 6 Augusti 1768; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Familia
Memoria
Filius sacerdotis, Basilius Trediacovensis annis 1723–1726 in Academia Slavo-Graeco-Latina Moscuensi, et annis 1727–1730 in Universitate Parisiensi studebat. Ab anno 1732 interpres apud Academiam Scientiarum Petropolitanam, annis 1745–1759 academicus illius erat.
Trediacovensis, una cum Michaele Lomonosov, conditor fuit versus accentualis-syllabici Russici, cuius regula elaboravit et descripsit in tractatu suo nomine Nova et brevis via ad compositionem versuum Russicorum («Новый и краткий способ к сложению стихов Российских»), anno 1735 in lucem edito. Dialogus de orthographia («Разговор об ортографии») eius, quem anno 1748 publicavit, est primum studium phoneticae linguae Russicae. Argenidis versionem Russicam anno 1751 edidit; Les aventures de Télémaque, mythistoriam a Francisco Fénelon oratione soluta scriptam, hexametris vertit et Tilemachidem[4] nomen dedit, quae Tilemachis carmen epicum Russicum hexametricum primum fuit.
Notae
recensere- ↑ La revue russe, p. 45
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 5 Martii Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 17 Augusti Gregoriano.
- ↑ Tilemachis de nomine "Τηλέμαχος" secundum Reuchlinem lecto.
Bibliographia
recensere- Reyfman, Irina. Vasilii Trediakovsky: The Fool of the New Russian Literature. Stanford: Stanford University Press, 1990.
- Uspenskij, B. A. Вокруг Тредиаковского: Труды по истории русского языка и русской культуры. Moscuae: 2008.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Trediacovensem spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • |
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |