Ioannes Reuchlin, sive Ioannes Reuchlinus Phorcensis[1] etiam nomine Graecissanti Kapnion vel Capnio notus, natus die 29 Ianuarii 1455 Phorcae in oppido et mortuus die 30 Iunii 1522 Stutgardiae in urbe, fuit humanista Germanicus philologiae Graecae peritus, qui etiam primus non Iudaeus linguam Hebraicam docuit in Universitate Basiliensi ac tetragrammaton, Cabbala Talmudque studuit. Cum nomine eius existant variae scholae, e.g. Ingolstadii et Phorcae.

Wikidata Ioannes Reuchlin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Reuchlin: imago
Ioannes Reuchlin: imago
Nativitas: 29 Ianuarii 1455; Phorca
Obitus: 30 Iunii 1522; Stutgardia
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Familia

Genitores: Georg Reuchlin; Elisabeth Eck

Memoria

Sepultura: Leonhardskirche
De accentibus, et orthographia, linguae Hebraicae, fol. 87, 1518
Domus Reuchlin Phorcae, centrum culturale et museum
Ioannes Reuchlin anno 1516

Reuchlin ex anno 1470 Friburgi et ex anno 1473 Lutetiae studebat, ubi elementa linguae Graecae edidicit. Anno 1474 Basileae inveniebatur antequam denuo in Franciae capite versaretur. Inde ab anno 1478 Aureliani et Pictavii studio iurisprudentiae vacabat nisi praelectiones de litteris Latinis Graecisque interfuit; id iam antea Basileae facere solitus erat. Licentiatu iuris utriusque anno 1481 munitus Tubingam revertit et se in servitia Eberhardi Barbati Virtembergensis dedit. Anno 1482 ducem in Italiam comitatus anno 1484 in tribunali aulico Stuttgardiensi consiliarius institutus est. Eberhardo mortuo Ioannes Reuchlin anno 1496 Heidelbergam ad Philippum I principem electorem Palatinatus iit, antequam Virtembergienses eum reviderent. Anno 1502 Tubingae collegii trium iudicum membrum fuit sic dicti Foederis Suebici. Anno 1513 decisionem fecit omnia extra philologica remittenda esse. Annis inter 1519 et 1521 Ingolstadii in Alma Matre linguas Graecam et Hebraicam docuit, quod Tubingae pergebat.

Gravitudo

recensere

Varietas et novitas scientiarum litterarumque eius, munera egregia, animus impeccabilis Ioannem Reuchlin humanismi Germanici caput dignum fecerunt. Quod maxime in rixis cum Dominicis Coloniensibus videtur, de quo testimonium perhibent Epistolae obscurorum virorum, quae dicuntur. Meritum eius maximum autem fuit insitio linguae Graecae in Germania. Quoad pronuntiatum modum recentiorem (itacismum) praetulit pronuntiatui scientifice restituto, quem e.g. Erasmus Roterodamus maluit. Linguam Hebraicam nemo antea inter humanistas Germanicos coluerat, quod idioma ipse aetate provectior ab Iudaeis non sine molestia didicit. Secretis Cabbala indagandis excitavit Ioannes Picus Mirandula. Reformationis fidem numquam amplexus est, quamvis Philippus Melanchthon sororis nepos esset. Denique Lutherum aggressus est, quamobrem Huldericus de Hutten anno 1521 litteras bellicosas ei dedit.

Inter eius opera indicemus, praeter multas Graecorum operum conversiones in Latinum editiones »Xenophontis Apologia, Agesilaus, Hiero« (Hagenoae 1520) et »Aeschinis et Demosthenis orationes adversariae« (Hagenoae 1522); de Latino idiomate: »Vocabularius breviloquus« (Basileae 1475); de Graeco sermone: »Micropaedia sive grammatica graeca« (circa annum 1478; numquam in prelis), »De quatuor idiomatis« et »Colloquia graeca«; de Hebraica lingua: »Rudimenta hebraica« (Phorcae 1506); »De accentibus et orthographia Hebraeorum libri III« (Hagenoae 1518) et editionem Psalmorum septem paenitentialium (Tubingae 1512)[2];de Cabbalah: »De verbo mirifico« (Basileae 1494) et »De arte cabbalistica« (Hagenoae 1517). Velut poeta illustris fiebat comoediis »Scenica progymnasmata« sive »Henno« (Argentorari 1497) et »Sergius« sive »Capitis caput« (Phorcae 1507). Opus »Augenspiegel« (primo Phorcae 1511) edidit Berolini anno 1836 Mayerhoff, commercium epistulare Tubingae anno 1875 L. Geiger.

Stirps eius fuit Arminius Reuchlin, historicus et parochus Germanus (1810-1873).

Bibliographia

recensere
  • Hacke, Daniela & Roeck, Bernd (ed. 2002) Die Welt im Augenspiegel: Johannes Reuchlin und seine Zeit. Stuttgart: Thorbecke. ISBN 3-7995-5978-7.
  • Klaus Kienzler, "REUCHLIN, Johannes" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 8 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-053-0) , columnae 77–80 (Theodisce)
  • Schwab, Hans-Rüdiger (1998) Johannes Reuchlin: Deutschlands erster Humanist. Ein biographisches Lesebuch. München: dtv. ISBN 3-423-12609-4.
  1. E.g. Desiderius Erasmus Roterodamus, Operum tertius tomus epistulas complectens universas, Basileae, anno 1540 (p. 67 apud Google Books); sive breviter Ioannes Reuchlinus (hic p. 24) vel Ioannes Phorcensis (hic p. 177).
  2. Is liber impressio prima Hebraica in Germanica fuisse dicitur!

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Reuchlin spectant.