Magdalena de Scudéry

Magdalena de Scudéry (nata Franciscopoli die 15 Octobris 1607; mortua Lutetiae die 2 Iunii 1701), scriptoris Georgii de Scudéry quocum multas mythistorias scripsit soror, fuit ipsa scriptrix Francica illustrissima et circulorum litterariorum moderatrix.

Pays de Tendre in mythistoria Cleliae

VitaRecensere

De Scudéry fuit sodalis egregia Domus Rambouillet et mythistorias magni aestimatas scripsit, in quibus sub personis et rebus gestis antiquis mores et homines contemporaneos descripsit. Genus autem scribendi nimis exquisitum et inflatum apud nostros hodie nauseam effecerint. Critica Nicolai Boileau gloriam eius demolivit ex anno 1665. Inter fabulas Milesias maxime notas istius Sapphus, ut admiratores eum nominarunt, est »Artamène, ou le grand Cyrus« (1649–53) cui anno 1657 clavis addita est. Sic hominum contemporaneorum larvae facile auferantur: Cyrus est Ludovicus II (Bourbon-Condé), Mandana est soror Ludovici, Arthenica est Catherina de Rambouillet, Aristaeus est Ioannes Chapelain et ita porro). Clavis similis etiam exsistit opus »Clélie« (1656–60) intellectum. Praeter alias mythistorias (»Ibrahim«, »Almahide« etc.) exaravit in seriebus pluribus »Conversations« et »Entretiens«, »Fables«, »Poésies légères« et »Lettres«.

Educatione finita Lutetiam petivit ubi homines mulieresque illustrissimos circa se collegit. Auditores lectoresque laetificabant mythistoriae longissimae de Calprenède et Homberville. Labor indefessus ei pro divitiis absentibus fuerunt, quibus auditorium magis opulentum gaudebant. Scriptrix heroes antiquitatis saepe suaviores et amabiliores reddidisse videntur. Itaque Horatius Cocles sive Mucius Scaevola amore capti praesentantur velut mulierum servi.

Plausum saepe nacta est ob secreta aulica in invidiis, ambitu et consuetudinibus, quae curiositatem legentium inflammabant. Genus scribendi partim valde artificiosum esse constat imaginatione iuvante. Fama auctricis in tota Europa sparsa est. Christina Sueciae regina ei amica facta est et commercium epistulare cum ea habebat. Academia Pataviensis[1] eam sociam fecit. Cum Academia Francica anno 1671 prima vice certamen indixit in rhetorica arte (praemium donatum est ab Ioanne Ludovico Guez de Balzac, Magdalena de Scudéry propter »Discours de la gloire« palmam tulit. Magdalena, cum formae egregiae non esset, colloquentes cito ingenio, sapientia, anima nobilitate, modestia fascinari potuit. Aetate annorum XCII carmen pro Ludovico XIV scripsit. Nonnullis videtur esse opus eius optimum »Entretiens de morale«.

Frater eius Georgius de Scudéry minus tragoediis quam criticis acerrimis contra opus »Cid« (Petri Corneille) notus factus est. Eius arrogantia et poeseos insipientia (e.g. carminis »Alaric«) in satiris Nicolai Boileau iuste revelabantur. Plures fabulae Romanenses sororis sub eius nomine vulgatae sunt.

Opera selectaRecensere

  • Ibrahim ou l'Illustre Bassa (1642)
  • Artamène ou le Grand Cyrus (10 tomi, 1649–1653)
  • Clélie (1654–1660)
  • Almahida (8 tomi, 1660–1663)

TriviaRecensere

Madeleine de Scudéry primas agit partes in mythistoria Das Fräulein von Scuderi scriptoris Theodisci E.T.A.Hoffmann, detegens seriem occultarum caedium factarum ab aurifice quodam, cui intolerabile fuit videre artificiosissima opera sua venui subici et asportari. Hic liber in primis mythistoriis huius generis, nempe de rebus criminalibus, numeratur.

NotaeRecensere

  1. Eius nomen tunc fuit Accademia dei Ricovrati cum hodie vocetur Accademia galileiana di scienze, lettere ed arti.

BibliographiaRecensere

  • René Godenne: Les romans de Mademoiselle de Scudéry. Droz, Genava 1983 (Publications romanes et françaises 164, ISSN 0079-7812).
  • Nicole Aronson: Mademoiselle de Scudéry. Ou le voyage au pays de Tendre. Fayard, Lutetiae 1986, ISBN 2-213-01743-3.
  • Alain Niderst (ed.): Les trois Scudéry. Actes du colloque du Havre 1–5 octobre 1991. Klincksieck, Lutetiae 1993, ISBN 2-252-02840-8 (Actes et Colloques 34)
  • Renate Kroll: Femme poète. Madeleine de Scudéry und die „poésie précieuse“. Niemeyer, Tubingae 1996, ISBN 3-484-55023-6 (Mimesis 23)
  • Delphine Denis: La muse galante. Poétique de la conversation dans l'œuvre de Madeleine de Scudéry. Champion u. a., Lutetiae 1997, ISBN 2-85203-568-5 (Lumière Classique 12)
  • Gerhard Penzkofer: „L'art de mensonge“. Erzählen als barocke Lügenkunst in den Romanen von Mademoiselle de Scudéry. Narr, Tubingae 1998, ISBN 3-8233-4796-9 (Romanica Monacensia 56)
  • Nathalie Grande: Stratégies de romancières. De Clélie à La Princesse de Clèves. (1654–1678). Champion, Lutetiae 1999, ISBN 2-7453-0015-6 (Lumière classique 20)
  • Delphine Denis, Anne-Élisabeth Spica (ed.): Madeleine de Scudéry. Une femme de lettres au XVIIe siècle. Actes du Colloque international de Paris (28–30.6.2001). Artois Presses Université, Arras 2002, ISBN 2-910663-84-1 (Etudes littéraires).
  • Anne-Élisabeth Spica: Savoir peindre en littérature. La description dans le roman au XVIIe siècle. Georges et Madeleine de Scudéry. Champion, Lutetiae 2002, ISBN 2-7453-0652-9 (Lumière classique 45)
  • Katharina Krause: Wie beschreibt man Architektur? Das Fräulein von Scudéry spaziert durch Versailles. Rombach, Friburgi Brisgoviae 2002, ISBN 3-7930-9322-0
  • Jörn Steigerwald: Von der (Un-)Möglichkeit sozialer Praxis im Theaterstaat von Louis XIV. Madeleine de Scudérys dialogische Inszenierung von Festbeschreibungen. In: Kirsten Dickhaut, Jörn Steigerwald, Birgit Wagner (ed.): Soziale und ästhetische Praxis der höfischen Fest-Kultur im 16. und 17. Jahrhundert. Harrassowitz, Wiesbaden 2009, ISBN 978-3-447-05919-0, p. 215–233 (Culturæ 1)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Magdalenam de Scudéry spectant.