Politia[1] (Graece Πολιτεία 'res publica') est dialogus Socraticus a Platone circa annum 360 a.C.n. scriptus, in quo natura iustitiae tractatur. In hoc dialogo, Socrates more dialectico notiones de hominibus iustis iniustisque, re publica, ac doctrina idearum elaborat. Glaucon historia de anulo Gyges citat, at Socrates opponit, occultationem malorum virtutem violare dicens. Et regnum philosophorum optimam administrationis formam putat. Postremum in libro X mythum Eris citat ad fatum animae dicendum.

Initium Politiae in veterrimo codice superstite

Liber alicuius momenti fuit et in opere "Politica" Aristotelis conficiendo et illoque Zenonis Citiei

Personae Recensere

Dialogus fictus Socraticus Rei publicae Piraei, in portu Athenarum, agitur istis loquentibus:

Structura Recensere

Constat opus duobus ex partibus. Liber primus, qui initio proprius dialogus conceptus esse videtur, Socraten Cephalo hospiti conventus colloquentem monstrat tum cum Polemarcho filio eius, dein sophistae Thrasymacho. Propositum est quid sit iustitia investigare. Incipit Polemarchus cum iustitiam suum cuique tribuere esse censat, nequedum contingit hoc e praecepto universam delineationem iustitiae concludere. At Thrasymachus strepitans dicentes interpellat iniciendo iustum nil nisi ius naturale esse. Tamen vocem Socratis unocuique principi scientia boni ac mali necesse esse affirmantem refellere non potest. Itaque Thrasymachus in sententia sua quasi conversus eum, qui praecepta teneat, inferiorem, at eum, qui ab eis abhorreat, semper superiorem esse declarat. Demum nequidem hanc sententiam tenere potest, quare finito primo libro aporia est sors deliberantium, qui delineationem firmam invenire non valeant.

Libro secundo usque ad decimum delineationem iustitiae per Socratem inquiri vidimus. Exorditur cum invitatione Glauconis Ademantique, qui Socraten eis demonstrare vitam probam degere praestare malint, etsi commodum per speciem iustitiae praebitum omnino spernant quasi nullas poenas iniuriae daturi (ut in Gyge dialogo demonstratum). Illis Socrates solum nono in libro respondit. Hoc usque argumentationem suam explicavit. Ratus res in maiore genere faciliores esse intellectu Socrates exemplum iustae rei publicae praebet atque his rebus perscrutatis se ad inventa naturae hominis adaptandum vertit. In comparandis animis aeque ac rebus publicis esse suo quoque functioni officio diverso fungendum indicat.

Ubi primum hoc modo exemplum iustitiae perfectum est inclusa abolitione familiae translaticiae una cum adaequatione mulierum atque virorum doctrina eius prorsus dilatatur hactenus, ut incipit sermo eius de regno philosophorum constituendo. Imprimis oratoris hac in parte interest patefacere quid sit discrimen inter scientiam obscurorum hominum atque philosophorum, quapropter allegorias (quarum notissimae sunt allegoria solis, allegoria lineae et allegoria antri) sexto septoque in libro adhibet. Octavo nonoque denique in libro Socrates modi occasus rerum publicarum tractat.

Constitutio rei publicae Platonicae Recensere

Custodes Recensere

Custodes (vel milites) praecipue magna animositate praestant. Cum in re militari atque armis erudiantur animum ad pugnandum vertere eis fas est, quare hoc ordo etiam ferociori parti animae adaequatur. Si quidem eiusmodi miles profundius instituatur et immo conatur quaestiones philosophicas intellegere cognita forma summi boni ei ad imperandum surgere potest.

Iustitia Recensere

Iustitia virtus principalis describitur. Consequitur si unocuique ordini utique quaequae parti animae suum tribuitur („τὰ ἑαυτοῦ πράττει“).

In re publica Recensere

Posteritas Recensere

Doctrina Platonis de optima re publica iam a discipulo eius Aristoteles reprehensa est. Aetate recentiori Carolus Popper statuit „optimam rem publicam“ nil nisi civitatem totalitariam esse, philosophum ipsum Eugenicam, Elitismum atque Communismum commendare. At alii opponunt dicentes Platone vivo talias doctrinas nondum exstitisse neque rationes antiquitatis cum hodiernis in unum confundere licere.

Bertrandus Russell autem divisit opus in partes tres:

  1. Liber I-V: "Utopia", quae societatem optimam sub lege iustitiae definiat;
  2. Liber VI-VII: philosophis optimis talis societatis visis, Plato hic quid sit philosophus definire conatur;
  3. Liber VIII-X: nonnullas formas administrationis disceptat et bona malaque earum.

Nucleus partis secundae conceptum est ut allegoria antri ac Theoria Formarum. Tertia autem, quae quoque ad educationem spectat, similis est dialogo Platonis "Leges".

Nexus interni

Notae Recensere

  1. Cic. div. 1.60; 2.59.
  Lege Πολιτεία ("Politia (Plato)") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam