Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Sagitta (discretiva)

Sagittae

Sagitta est telum acutum arcu missum. Sagittae ab Aevo Praehistorico exstant et plerisque culturis sunt.

Apud antiquos Graecos et RomanosRecensere

Sagitta Graece ὀϊστός, ἰός, vel τόξευμα dicebatur. Sagittae antiquae, sicut hodiernae, pinnas et cuspides metallicas habebant;[1] cuspis ἄρδις appellabatur.[2] Cuspides siliceae in Italia inventae sunt, et Aethiopes in exercitu Xerxis sagittis lapide acuto praefixis[3] sed sagittae Graecae plerumque aere praefigebantur, iam tempore ab Homero descripto, qui sagittam χαλκήρε᾽ (aere fixam) appellat.[4] Homerica autem cuspis tres linguas atque hamos (ὄγκους) habebat. Romani has sagittas hamatas et aduncas appellabant, et cuspides non venenabant, ut faciebant Getae, Scythae, ac Mauri. Sagittis in bello ignis ferebatur; sic Xerxes acropolin Athenarum accendit[5] et Caesar naves Antonii.[6] Qui sagittas mitterent sagittarii et olim arquites dicebantur.[7]

NotaeRecensere

  1. Scutum Herculis 130–134.
  2. Herodotus 1.215.
  3. Herodotus 7.69.
  4. Ilias 13.650, 662.
  5. Herodotus 8.52.
  6. Pollux, 1.37.
  7. Hoc paragraphum verba incorporat ex Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898), s.v. "sagitta."

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Genera sagittarum arcuumque (Anglice)
  Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!