Aperire sectionem principem
Proximi Scytharum fines intra regionem distributionis linguarum Iranicarum orientalium (colore aurantio pictarum) saeculo primo a.C.n.
Tabula Crimaeae terrarumque adiacentium saeculo secundo a.C.n. cum regno Scythico (S) colore roseo tincto

Scythae[1] (Graece Σκύθης, Σκύθοι), etiam Scythoi, Saka, Sakae, Sacae, Sai, Iskuzai, et Askuzai appellati, fuerunt magnus nomadum Iranicorum grex,[2] qui, apud scriptas nationum litteratarum quae circa eos antiquitate habitabant memorias, magnis regionibus in tesquis Eurasiae mediae a saeculo nono a.C.n. fere usque ad saeculum quartum p.C.n. imperabant. Quae terra Scythia generatim nominabatur. Eorum linguae probabiliter ad ramum orientalem linguarum Iranicarum pertinebant. Scythae classici a rerum gestarum scriptoribus Graecis antiquis notis regiones tesquae Ponticae et Ciscaucasiae incolabant. Regnum Scythicum in Crimaea, metropolim habens Neapolim Scythicam, a fine saeculi tertii a.C.n. ad saeculum tertium p.C.n. exsistebat. Alii greges Scythici, apud auctores Assyrianos, Achaemenidas, et Sinicos commemorati, etiam in Asia Media habitabant, ubi appellabantur Iskuzai vel Askuzai, Saka (Persice antique Sakā; Persice ساکا; Sanscrite शक Śaka; Graece Σάκαι; Latine Sacae), et Sai (Sinice 塞; lingua Sinica antiqua *sˤək).

NotaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Scythas spectant.