Historia Ucrainae
In historia Ucrainae conspicuum est, fines continenter mutatos esse et gentium migrationibus vexatos. Ucraina, quamquam saepissime theatrum bellorum pro libertate gestorum fuit, tamen cultura sua plerumque floruit. Et Ucraini et Russi hos fines cunabula sua esse censent: namque e Russia Kioviensi orti sunt praeter Ucrainos ipsos etiam Russi et Bielorussi. Ucraina bis libera fuit, breviter post bellum mundanum primum et ab anno 1991 cum Unio Sovietica finem habuit.
De etymologia Ucrainae
recensereConstat nomen proprium Ucrainae non ex ethnonymo Ucrainorum ortum esse, sed vero esse deductum ab appellativo, cuius de vi et sensu controversia est. Plurimorum opinio est, vocabulum украина 'terram in margine sitam' significare (cf. Ru. окраина 'margo urbis, suburbium'), sed nonnulli — praesertim investigatores Ucraini — negantes vocem украина cum окраина comparari posse putant Ucrainae 'regionis, terrae, principatus' significationes subiacere. Constat quidem ambo vocabula a Protoslavico *krajь 'margine' deducta esse,[1] quod a secandi et secernendi radice verbali derivatum esse dicitur.[2]
De rebus gestis
recensereTempore antiquo gentes multae territorium hodiernae Ucrainae habitabant: Scythae (ab saeculo VII a.C.n.), Sarmatae (ab saeculo II a.C.n.), Slavi et aliae. Graeci nonnullas colonias prope litore boreali Ponti Euxini condiderunt.
Saeculis III–VI, numerosae? gentes (e.g., Gothi et Hunni) terras ad septentriones a Ponto Euxino invaserunt. Saeculis IV–VII unio gentium Slavicarum, Antes nominatur, regionem in cursu medio fluminis Danapris obsedit.
Saeculis IX–X, concrevit regnum Slavorum orientalium nomine Ruthenia, cuius metropolis ab anno 882 Chiovia fuit. Territorium hodiernae Ucrainae erat media regni illius pars. Religio Christiana annis 988–989 facta est religio publica in terra illa. Saeculo XII detritus Rutheniae unitae accidit, multi ducatus formabantur.
Anno 1187, nomen Ucraina in chronicis primo obvium est.
Anno 1237, copiae nonnullarum ducatuum Ruthenorum pugnam contra Mongolo-Tartaros prope flumen nomine Kalka habuerunt et perdiderunt. Anno 1239, Mongolo-Tartari Rutheniam meridionalem invaserunt. Adventus causa Chiovia, Czernihovia, Pereaslavia et multae aliae urbes destructae sunt. Ducatus occupati fuerunt possessio Ordae Aureae – regni Mongolo-Tartarorum.
Saeculo XIV in territorio Ucrainae locati ducatus Ruthenici partes Magni Ducatus Lituaniae et Poloniae facti sunt. Ruthenia Subcarpathanea adiuncta est ad Hungariam. Ab saeculo XV usque ad saeculum XVIII regnum Tartarorum Crimaeanorum in parte ad meridiem versus Ucrainae exsistebant.
Anno 1654, Ucraina a Bohdano Chmielnicio ducta et contra Poloniam Lituanuamque pro libertate sua bellans decreto Concilii Pereaslaviensis se Russiae (regno Moscoviensi) adiunxit, in qua terra ad annum 1764 autonomiam habebat.
Post divisiones regni Polonicae annis 1772–1795, pars magna territorii Ucrainae ad occidentem ab Danapri inclusa est in Imperium Russicum. Illo tempore Ucraina occidentalis (Halicia, etc.) adiuncta est ab Imperio Austriaco.
Post detritum Imperii Russici (anno 1917) in Ucraina exsistebant Res Publica Ucrainica Popularis (annis 1918–1919), Res Publica Ucrainica Popularis Occidentalis (annis 1917–1921), etc.
Ab anno 1920, territorium terrae illius plerumque inclusum est in Ucrainicam Sovieticam Socialisticam Rem Publicam (25 Decembris anno 1917 condita), quae anno 1922 cum Russia, Ruthenia Alba et Foederatione Transcaucasica Unionem Sovieticam formavit. Partes Ucrainae, quae in Imperio Austro-Hungarico fuerunt, iniunctae sunt a Polonia (Ucraina occidentalis), Romania (Bucovina) et Cechoslovacia (Ruthenia Subcarpathanea).
Ab anno 1939, Ucraina occidentalis pars Ucrainae est.
Tempore Belli Magni Patrii copiae Germaniae terras Ucrainae occupaverunt. In Ucraina orientali mediaeque, partisani (bellatores tecti) contra occupantos pugnabant. Nationalistae Ucrainae occidentalis operam contra Unionem Sovieticam cum Germania sociaverunt. Anno 1944 Ucraina liberata est a copiis Sovieticis.
Anno 1945, Ruthenia Subcarpathanea et Bucovina ad Ucrainam adiunctae sunt.
Anno 1954, Crimaea, quae pars Russiae erat, pars Ucrainae facta est.
Anno 1991, Unio Sovietica dissoluta, Ucraina facta est civitas sui iuris; eodem anno, Leonidas Kravčuk electus est praeses.
Anno 1994, Leonidas Kučma electus est praeses.
Anno 2004, electio ad praesidem fuit. In stadio primo suffragionis (31 Octobris), 39.90% electores ad Victorem Juščenko et 39.26% ad Victorem Janukovyč, "candidatum gubernationis," suffragati sunt. Ex summa declarata stadii secundi (21 Novembris) Janukovyč paucis sententiis vicit, quod effectus iudicio multorum hominum falsificatus est. Hominibus in viis evasis Revolutio Aurantina nata est. Die 26 Decembris, electione iterata, Victor Juščenko electus est praeses[3].
Anno 2010 electio nova ad praesidem accidit. Victores stadii primi suffragationis (17 Ianuarii) facti sunt Victor Janukovyč (35.32%) et Iulia Tymošenko (25.05%), qui participaverunt in stadio secundo. (Juščenko, in stadio primo ut unus e 18 candidatis participans, 5.45 % votorum accepit.) In stadio secundo (7 Februarii) Janukovyč vicit[4] (48.95% votorum accipiens), 25 Februarii ut praeses Ucrainae inauguratus. Die 22 Februarii 2014, Janukovyč propter crisem politicam de facto e munere praesidis depositus est et paulo post patriam liquit. Eodem tempore Crimaea ad Russiam adiuncta est (quum Ucraina cum plurimis civitatibus mundi adiunctionem eam ut illegalem aestimat, paeninsulam illam adhoc sibi postulans) et paulo post rei publicae populares suorum iurum Donetzensis et Luhanskensis in meridie-oriente Ucrainae declaratae sunt cum actionibus militaribus sequentibus.
Die 25 Maii 2014, Petrus Porošenko ad officium praesidis Ucrainae electus est, die 7 Iunii inauguratus. Die 21 Aprilis 2019 enim Vladimirus Zelens'kyj praeses novus Ucrainicus electus est, cuius inauguratio die 20 Maii accidit.
Die 21 Februarii 2022 Vladimirus Putin decreto rem publicam popularis Donetskensis et rem publicam popularis Luganskensis liberas ac solutas esse declaravit. Die 24 Februarii 2022 Russia Ucrainam contra ius internationale a pluribus partibus aggressa est: a Vladimiro Putin signo dato, russicus exercitus, a Crimea, a oriente et a Ruthenia Alba ingressus, in multis urbis proelium commisit. Die 25 Februarii 2022 etiam Kiovia, Ucrainae caput, oppugnata est.
Notae
recensere- ↑ Vasmer & Trubačov, s.v. край.
- ↑ Derksen (2009: 244-245).
- ↑ R. Pitkäranta, Jushtshenko novus praesidens
- ↑ T.Pekkanen, Ianukovitsh praesidens Ucrainae.
Bibliographia
recensere- Derksen, Rick (2008) Etymological Dictionary of the Slavic Inherited Lexicon. Brill: Leiden.
- Vasmer, Max (1986) Этимологический словарь русского языка, s.v. край (Russice edendum curavit Oleg N. Trubačov).
Nexus interni
Nexus externi
recensere- I. Hofmannus, Lexicon Universale: Russia (etiam Roxolania et Ruthenia)
- I. Hofmannus, Lexicon Universale: Ucraina (provincia Poloniae)
- I. Hofmannus, Lexicon Universale: Ucraina, vulgo Ukraine (provincia Moscoviae)
- Ph. Ammon, Conundrum Ruthenicum
Albania · Andorra · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina