Ruthenia Subcarpathanea

Vide etiam paginam discretivam: Ruthenia (discretiva)

Vide etiam paginam discretivam: Transcarpathia

Ruthenia Subcarpathanea[1] (Subcarpathia, Ucraina Transcarpathanea, Transcarpathia) terra ab anno 1918 usque ad annum 1939 in Cechoslovacia sita fuit, quam deinde Hungari armis occupaverunt; haec terra postremo anno 1944 ab exercitu Sovietico liberata est. Quo facto Cechoslovacia foedus cum Unione Sovietica iecit, secundum quod haec regio Sovietis concessa est; eiusdem incolae, qui Russini nuncupantur et qui plerumque ad ecclesiam uniaticam, quae ecclesia Graecocatholica appellatur, pertinebant ab coenonistis vehementer opprimebantur. Nunc autem haec regio pars Ucrainae est.

Caput Rutheniae Subcarpathaneae Užgorod (Bohemice et Slovace Užhorod, Hungarice Ungvár) nominatur; aliae magni momenti urbes Peregium et Munchatium[2] (Russinice Мукачово) sunt; Dominorum Campus[uk][3] est vicus antiquus.

NotaeRecensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 639.
  3. Ibidem, vol. I, p. 653 (Ucrainice Руське Поле).

TabulaeRecensere

GeographiaRecensere

MontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 48°25′0″N 23°15′0″E  • Encyclopædia Britannica