Historia Romaniae antiquissimis temporibus coepit. Dacis ab imperatore Traiano debellatis, magna pars hodiernae Romaniae aetate Romana provincia Dacia erat.

Principata Romaniae inter annos 1793 et 1812. Transilvania tunc ad Austriam pertinebat.
Conferantur paginae principales Dacia (provincia Romana) et Principatus Moldaviae.

Ab anno 895, Transsilvania erat pars Regni Hungariae. Saeculo quarto decimo Principatus Moldaviae Valachiaeque orti sunt. Dacoromani Transsilvaniae legibus inferiores erant Hungaris Saxonibusque, Dacoromani Moldaviae Valachiaeque, cum autonomiam in rebus politicis religionisque conservare possent, tamen a saeculo sexto decimo Imperio Ottomanico tributarii erant. Principes huius aevi illustres erant Mircea cel Bătrân (Mircea vetus, 13861418) et Vladislaus III Dracula (14561462 et 1476) in Valachia, atque Ştefan cel Mare (Stephanus Magnus, 14571504) in Moldavia. Anno 1600 supradicti tres principatus primo per breve tempus a Michaele, palatino Valachiae (15931601), coniuncti sunt.[1] Inter 1699-1711 Austria Transsilvaniam sibi arte adiunxit, quae et Banatum et Bucovinam cepit. Eodem tempore Ottomanidae Moldaviae Valachiaeque Graecos, qui Phanariotae (Φαναριώτες) dicebantur, praefecerunt.

Romania saeculo undevicesimo

recensere
 
Carolus I, rex.

Nova civitas sui iuris Romaniae anno 1856 condita est, cum Principatus Valachiae et Principatus Moldaviae coniuncti sunt. Die 24 Decembris 1861 novae civitatis Romaniae creatio promulgata est, et Alexander Ioannes Cuza ut Alexander Ioannes I huius novae civitatis princeps coronatus est.

Iam anno 1866 Cuza propter seditionem imperio se abdicare debuit et die 20 Aprilis 1866 princeps Germanicus Carolus de Hohenzollern-Sigmaringen ut Carolus I princeps, die 26 Martii 1881 rex Romaniae creatus est.

Romania 1914 usque ad hunc diem

recensere
 
Nicolaus Ceauşescu

Post primum bellum mundanum Romania Transilvaniam, partem orientalem Banatus atque Bucovinam cepit, quae antea ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebant, praeterea ab Unvione Sovietica Moldaviam orientalem (quae regio est fere praesens Respublica Moldavica).

Die 28 Iunii 1940, Romania ab Unione Sovietica coacta est, ut Bessarabiam et Bucovinam traderet. Die 4 Iulii 1940 Ioannes Gigurtu primus minister a rege Carolo II nominatus est. Die 30 Augusti Germania urgente Romania etiam Transsilvaniam septentrionalem Hungariae et die 7 Septembris urgente Italia Scythiam Minorem Bulgariae cedere debuit. Gigurtu iam die 4 Septembris propter hanc cladem acceptam se a magistratu recessit. Eodem tempore etiam rex Carolus abdicavit et Michael eius successor nominatus est. Successor Gigurtu Ioannes Antonescu factus est.

Secundo bello mundano, quo Romania foedere cum Germania nazistikca et Italia Fascistica iuncta erat, profligata est, quare partes territorii (imprimis Moldaviam orientalem septentrionalemque) amisit et sub hegemoniam Unionis Soieticae venit, quae Romaniae dictaturam comunisticam imposuit.

Anno 1989, Timisvariae rerum commutatio initiata est, quae ad Praesidis Nicolaus Ceauşescu depositionem et capitis damnationem progressus est.

Dictatura abolita, civitas tamen tarde ab annis communismi se recreavit. Quamquam autem plurimi moderatores rei publicae initio e pristina factione Communistica venerunt, tamen porro viam democraticam sequebantur mercatum liberum appetentes.

Anno 2007 Romania Unioni Europaeae se consociavit.

Nexus interni

  1. Stoica, Vasile (1919). The Roumanian Question: The Roumanians and their Lands. Pittsburgh: Pittsburgh Printing Company. p. 18 .
 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!