Michael (rex Romaniae)
Michael (Dacoromanice Mihai; Sinaiae natus die 25 Octobris 1921; in Helvetia die 5 Decembris 2017 mortuus) fuit rex Romaniae a die 20 Iulii 1927 ad diem 8 Iunii 1930, et a die 6 Septembris 1940 ad eius exactionem die 30 Decembris 1947. Abhinc in exsilio vixit. Est nepos nepotis reginae Victoriae Angliae.
Obitus: 5 Decembris 2017; Aubonne
Patria: Kingdom of Romania, Britanniarum Regnum, Helvetia, Romania
Familia
Coniunx: Anna
Proles: Margaretha, Princess Elena of Romania, Princess Irina of Romania, Princess Sophie of Romania, Princess Maria of Romania
Familia: House of Hohenzollern-Sigmaringen (Romania), House of Romania
Memoria
Insignia heraldica
Maiores
recenserePater eius Carolus II rex Romaniae fuit, filius Ferdinandi I regis Romaniae et Mariae Edinburgensis. Mater eius Helena principissa Graeciae fuit, quarum parentes Constantinus I rex Graecorum et Sophiae, sororis Gulielmi II imperatoris Germaniae.
Vita
recensereAnno 1927 infans primo rex factus est - post mortem avi Ferdinandi I regis et, quod Carolus pater se a regno abdicaverat et patriam reliquerat. Quod hic anno 1930 in Romaniam reverterat, Carolus II rex factus est. Anno 1940 autem Carolus a regno se abdicavit, postquam Romania partes terrae Hungariae et Unioni Sovieticae cedere coacta est. Michael iterum rex factus est, sed dicionem Ioannes Antonescu praeses ministrorum habuit, qui socius Adolphi Hitler patriam in bellum contra Unionem Sovieticam duxit. Cladibus variis acceptis rex die 23 Augusti 1944 Antonescu dimisit et in captivitatem ducere iussit. Pacem ab Unione Sovietica petivit et accepit. Post annum 1944 Michael I strenue obstetit auctui Communistarum, eis a Sovietis clam coramve auxilio dato. Quamquam Iosephus Stalin dux Unionis Sovieticae sese monstravisset Michaelo regi favorabilem esse huic in anno 1946 Moscovae praemium dans proporro patiebatur nullam coexistentiam inter se et Communistas viam durabilem esse. Anno 1947 multi homines forenses a Communistis in carceres missi fuerunt, praetura exploratoria (vulgo dacoromano sermone "Siguranta")cum Communistis consociata, monstrabit se actuosam in sceleribus et torminibus. Longe Rex Michael gravabatur, cum Petro Groza collaborari in actu rempublicam gubernandi refutans acta ad eum missa subsignatu.Mense in Decembrie anno 1947 superius dictus rex Michael a Communistis productus fuisset ut renuntiaret ad dignitatem suam regalem super Romaniam. Initio anni 1948 patriam reliquit et in Helvetiam in exilio iit. Anno 2001 Ioanne Iliescu praeside Romaniae suadente in Romaniam revertebat et ad hunc diem Bucarestae vixit. Die 25 Octobris 2011 - die natali suo XC - orationem habuit in parlamento Romaniae legatis valde laudatam[1].
Familia
recensereDie 10 Iunii 1948 Michael rex in exilio Annam de Burbonia-Parma (1923 - 2016) in matrimonium duxit, e qua quinque filias habuit:
- Margaretha (nata 26 Martii 1949 Lausannae)
- m. 1997 Radu Duda (natus 1960)
- Helena (nata 15 Novembris 1950 Lausannae)
- m. 1983–1991 Dr. Leslie Robin Medforth-Mills (1942–2002)
- m. 1998 Alexander Philipuss Nixon McAteer (natus 1964)
- Irina (nata 28 Februarii 1953 Lausannae)
- m. 1983–2003 Ioannes Kreuger (* 1945)
- Sophia (nata 29 Octobris 1957 Tatoi apud Athenas)
- m. 1998–2002 Alanus Biarneix
- Maria (nata 13 Iulii 1964 in Hellerup, Hafniae)
- m. 1995–2003 Casimirus Mystkowski
Notae
recensereBibliographia
recensere- Tessa Dunlop, "Michael I of Romania obituary" in The Guardian (5 Decembris 2017)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem spectant. |