Vladislaus III Dracula

Wikidata Vladislaus III Dracula
Res apud Vicidata repertae:
Vladislaus III Dracula: imago
Vladislaus III Dracula: subscriptio
Nativitas: 1431, December 1431; Schaesburgum
Obitus: 14 Decembris 1476; Bucaresta
Patria: Principatus Valachiae

Officium

Officium: Monarcha, Vaivoda
Munus: monarcha

Consociatio

Familia

Genitores: nitu Motoc elena;
Coniunx: Ilona Szilágyi
Proles: Mihnea cel Rău
Familia: House of Drăculești

Memoria

Sepultura: Snagov Monastery

Insignia heraldica

Vladislaus III Dracula: insigne

Vladislaus III Dracula (natus in Transylvania anno 1431, vitae defunctus 1476) fuit princeps, vaivoda, et waida Valachiae annis 1448, 14561462 et 1476. Eius imperii causa, cum Ottomani minantes essent, Valachia autonomiam suam retinuit, quam ob rem, usque ad hodiernam diem, Dracula est heros populi Romaniani. Saevissime autem rexit, hostes inimicosque palis infigens; idcirco Romaniani eum Vlad Ţepeş, hoc est "Vladislaus Perfictor", et Turcae Kaziglu Bey, "Beigus Perfigens", agnominant.

"Dracula Waida Princeps et Waiuoda Walachiæ Transalpinæ, hostis Turcarum infensissimus 1.4.66"
"Vladislavs Dracvla, Wallachiæ Weywoden." (imago ex saeculo 17)

Dracula Comes, vampyrus monstruosus et persona principalis libri Stoker Dracula habetur a nonnullis nomen habere a Vladislao, sed non patet utrum huic similitudini sit aliquid praeter nomen, nam Stoker non videtur multa de Principe Wallachiae novisse.

Nexus interni