Transsilvania
Nomina alia |
---|
Terra Ultrasilvana |
Ultrasilvania |
Pannodacia |
Dacia Ripensis |
Septem castra |
Septemcastrensis pagus |
Septem urbium regio |
Dacoromanice |
Transilvania |
Ardeal |
Hungarice |
Erdély |
Germanice |
Siebenbürgen |
Transsilvania (Dacoromanice Ardeal sive Transilvania; Hungarice Erdély), saepe Terra Septemcastrensis[1] (Theodisce Siebenbürgen) olim Magnus Principatus et pars Regni Hungariae, ab anno 1920 (annis ab 1940 ad 1944 exceptis) ad Romaniam pertinet. Caput Principatus Septemcastrensis erat Alba Iulia, ubi adhuc est sedes episcopalis dioeceseos Romano-Catholicae. Princeps Stephanus Báthory annis ab 1576 ad 1586 erat rex Poloniae.
Geographia
recensereOropedium Transsilvanum 300–500 metra super maris aequor surgit.
Flumina
recensere- Marisus (Dacoromanice Mureș)
- Samosius (Dacoromanice Someș)
- Crisius (Dacoromanice Criș)
- Aluta (Dacoromanice Olt)
- Aureus (Dacoromanice Arieș)
- Cicellus (Dacoromanice Târnava)
Comitatus (cum urbibus capitalibus)
recensereTranssilvania historica 56,883 ad 61,622 km² continebat regionibus Partium exclusis, quae quamvis a principe Transsilvaniae administratae tamen ad Principatum non pertinebant. Foedus apud Trianon sancitum (1920) demum nomine Transsilvaniae omne territorium ab Hungaria ad Romaniam datum appellavit, quae regio circiter 103,000 km² complectitur[2].
Transsilvania hodierna igitur etiam partes aliarum regionum pristinarum continet, quae Imperio Austro-Hungarico anno 1918 dilapso in varias civitates divisae sunt, sc. partem Dacoromanicam Banatus, partem orientalem Partii, quae etiam regio Chrysiensis[3] (Dacoromanice Crișana, Hungarice Körösvidék, Theodisce Kreischgebiet sive Kreischgau sive Kreischland) appellatur, et partem meridionalem regionis Maramarosiensis (quae est hodie Comitatus Maramarosiensis).
Transsilvania divisa est in sedecim comitatus (Dacoromanice: județ) et 103 600 km² comprehendit.
Transsilvania historica (cum Terra Siculorum):
- Albae Iuliensis comitatus (Alba Iulia)
- Bistriciensis comitatus (Bystricia)
- Brassoviensis comitatus (Corona)
- Cibiniensis comitatus (Cibinium)
- Claudiopolitanus comitatus (Claudiopolis)
- Covasniensis comitatus (Georgiopolis)
- [Hargitensis comitatus (Oppidum Mercurium)
- Hunyadensis comitatus (Hunnopolis)
- Marosiensis comitatus (Novum Forum Siculorum)
- Aradiensis comitatus (Aradinum)
- Bihoriensis comitatus (Varadinum)
- Maramarosiensis comitatus (Rivulus Dominarum)
- Satmariensis comitatus (Satmarinum)
- Salaiensis comitatus (Dacoromanice:Zalău)
Urbes
recensere- Alba Iulia (Alba Iulia, 66 000 incolarum)
- Areopolis (Dacia) (Odorheiu Secuiesc, 36 948 incolarum)
- Aradinum (Arad, 172 824 incolarum)
- Bystricia (Dacia) (Bistrița, 83 000 incolarum)
- Cibinium (Sibiu, 155 045 incolarum)
- Claudiopolis (Cluj-Napoca, 318 027 incolarum)
- Corona (Brașov, 283 901 incolarum)
- Egidiopolis (Aiud)
- Fogaras (Făgăraș, 39 000 incolarum)
- Germisana (Geoagiu)
- Giurtelecu Şimleului, 1 035 incolarum
- Hunnopolis (Hunedoara, 71 257 incolarum)
- Lipova (Lipova, 11 191 incolarum)
- Nosa (Năsăud, 10 938 incolarum)
- Novum Forum Siculorum (Târgu Mureș, 149 577 incolarum)
- Oppidum Mercurium (Miercurea-Ciuc, 41 800 incolarum)
- Potaissa (Turda, 56 000 incolarum)
- Regna (Reghin)
- Reşiţa (Reșița, 85 000 incolarum)
- Rivulus Dominarum seu Rivuli Puellarum (Baia Mare, 137 976 incolarum)
- Salinae (Transsilvania) (Ocna Mureș, 15 526 incolarum)
- Sargetia (Deva)
- Satmarinum (Satu Mare, 115 630 incolarum)
- Saxopolis (Orăștie)
- Timisvaria (Timișoara, 317 651 incolarum)
- Varadinum (Oradea, 206 527 incolarum)
- Zalău (Zalău, 63 500 incolarum)
Oeconomia
recensereTranssilvania rebus mineralibus dives, praecipue xylite, ferro, plumbo, mangano, auro, cupro, gasio naturali, sale, sulphure. Negotia ampla in ferro chalybeque, rebus chemicis pannariisque. Pecuaria et negotiatio lignaria magni momenti sunt, etiam pomarii,agri et vini cultura.
Transsilvania circiter 35% PDG Romaniae producit; productus per capita circiter $11 500 explet, qui est 10% supra reditum medium in Romania.
Incolae
recensereSecundum anni 2002 censum, huic regioni 7 221 733 incolae sunt, quorum maior pars sunt Dacoromani, ad hoc Hungari, Zingari et Germani ("Saxones Transsilvaniae").
Historia
recensereTranssilvania antiqua
recensereHerodotus de Agathyrsis incolis Transsilvaniae saeculo 5. a.C.n. narrat.
Regnum Dacorum initio saeculi 2 a.C.n. sub Orole rege exsistebat. Sub rege Burebista contemporaneo Iulii Caesaris regnum Dacorum maximum extentum attigit.
Daci tempore Augusti saepe nominati sunt. Iis aliquot oppida munita erant, inter quae Sarmizegethusa a Romanis Ulpia Traiana appellata. Gelou 'dux blacorum' ultra siluanis erat primus. Et factum est post obitum Gelu post pacem Esculeu (904), factus est dux ultra siluanis Tuhutum Hungaricus
Insigne Transsilvaniae
recensereEo in scuto trium in Transsilvania nationum lege unitarum insignia propria conspiciuntur: Comitatuum Hungaricorum aquila, Siculorum sol et luna, Saxonumque septem civitates. Insignia pileo principali coronantur. Anno 1612 Gabriele Báthori principatum tenente insigne assumptum sunt; usque ad illum annum insigne sibi proprium Transsilvania non habuit, sed communi Hungariae Regni scuto utebatur.[4]
Nexus interni
In cultura populari
recensereTransylvania saepe cum principe Dracula adiungitur ob librum eiusdem tituli ab Abrahamo Stoker scriptum.
Notae
recensere- ↑ MatthiaE de Miechow(pl) Tractatus de duabus Sarmatiis..., 1936, p. 161; cf. seriem "Acta Terrae Septemcastrensis".
- ↑ Elemér Illyés: National minorities in Romania change in Transylvania, Territory and Population
- ↑ forma Chrysiensis apud R. Ardealan, Banatul, Ardealul etc. versio interretialis (pdf) apud istorie.ulbsibiu.ro[nexus deficit]
- ↑ Joseph Benkö, Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae Principatus, Claudiopoli 1834 (ed. 2), I/1, p. 38
Bibliographia
recensere- Editiones fontium
- Andreas Veress, ed., Epistolae et acta Jesuitarum Transylvaniae temporibus principum Báthory (1571-1613). Vol. 1. Claudiopoli, 1911 Textus apud archive.org
- Andreas Veress, ed., Acta et epistolae relationum Transylvaniae Hungariaeque cum Moldavia et Valachia. Vol. 1. Claudiopoli, 1914 Textus apud archive.org
- Historia
- Constantin C. Giurescu, Transylvania in the history of Romania: an historical outline. Garnstone Press, 1969
- Milton G. Lehrer, David Martin, Transylvania: History and Reality. Bartleby Press, 1986
- Alexandru D. Xenopol, Histoire des Roumains de la Dacie Trajane. 2 voll. Lutetiae: Ernest Leroux, 1896 Vol. 1 vol. 2
- Ion Grumeza, Dacia: Land of Transylvania, Cornerstone of Ancient Eastern Europe. Lanham Terrae Mariae: Hamilton Books, 2009 Textus
- Geographia et peregrinatio
- D. T. Ansted, A short trip in Hungary and Transylvania in the spring of 1862. Londinii: Allen, 1862 Textus
- Charles Boner, Transylvania: its products and its people. Londinii: Longmans, 1865 Textus
- Ignaz von Born, Travels through the Bannat of Temeswar, Transylvania, and Hungary, in the year 1770. Described in a series of letters to Prof. Ferber on the mines and mountains of these different countries. Londinii, 1777 Textus
- Auguste de Gérando, La Transylvanie et ses habitants. Lutetiae, 1845-1850 Vol. 1 vol. 2
- Emily Gerard, The land beyond the forest; facts, figures, and fancies from Transylvania. 2 voll. Edinburgi: Blackwood, 1888 vol. 1 vol. 2
- John Paget, Hungary and Transylvania : with remarks on their condition, social, political and economical. 2 voll. Londinii: Murray, 1839 vol. 1 vol. 2
- 2a ed. 2 voll. Londinii: Murray, 1855 vol. 2
- Ethnographia
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.