Georgiopolis[1] (Dacoromanice: Sfântu Gheorghe; Theodisce: Sankt Georgen; Hungarice: Sepsiszentgyörgy) est urbs Transsilvaniae (in Romania) et municipium 56.006 incolarum (anno 2011), quorum 41.223 (74,9%) sunt linguae Hungaricae, 11.807 (22,9%) linguae Dacoromanicae[2] Maxima pars reliquorum incolarum sunt Zingari, qui in vico Örkö in margine urbis sito habitant. De Georgiopoli primum anno 1332 mentio fit[3], ut inter oppida antiquissima Terrae Siculorum numeretur. Nomen urbis a patrono ecclesiae huius loci (Ecclesia Sancti Georgii) deductum est. Georgiopolis semper erat medius regionis locus, cui erat nomen Comitatus Haromszékensis sive Trisedensis in Regno Hungariae, nunc autem Comitatus Covasniensis.

Wikidata Georgiopolis (Dacia)
Res apud Vicidata repertae:
Georgiopolis (Dacia): insigne
Georgiopolis (Dacia): insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°51′55″N 25°47′16″E
Numerus incolarum: 50 080
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Árpád-András Antal
Procuratio superior: Covasna

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kráľovský Chlmec, Cegléd, Kanjiža, Kiskunhalas, Budapest District IX, Givatayim

Tabula aut despectus

Georgiopolis (Dacia): situs
Georgiopolis (Dacia): situs
Taberna in Georgiopoli
Georgiopolis in circulo Covasna

Media in Romania sita Georgiopolis viarum nexus magni momenti est (viae principales DN11 et DN 12 ibi nectuntur). Quaedam societates (textilibus, fistulis nicotianis, dulcibus gignendis) operariis laborem praebent.

Visu digna

recensere

Communium coniunctiones

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgiopolin spectant.