Aluta[1] (Dacoromanice et Hungarice: Olt, Theodisce: Alt) est flumen 615 km, quod influit in Danubium a sinistra parte. Comitatus Alutensis ab eo nomen deducit.

Cursus Alutae fluvii a fonte usque ad ostium
Vide etiam paginam discretivam: Aluta (discretiva).

Aluta in Carpatibus orientalibus oritur, Transsilvaniam percurrit et per per saltus Rubrae Turris nuncupatos in Valachiam permanat, ubi apud Islaz (Comitatus Teleormanensis in Romania) proxime Nicopolim (Bulgaria) Danubium subit.

Aquae Alutae mole retentae prope Avrig, in valle reducta conspiciuntur Carpates meridionales
  1. Etiam Alutas, Aluata, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alutam spectant.
 
Terra

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!