Hunnopolis[1] sive Hunyadiopolis[2] (Dacoromanice: Hunedoara, Theodisce: Eisenmarkt, Hungarice: Vajdahunyad) est urbs Romaniae 71.257 incolarum (anno 2002)[3] et municipium Comitatus Hunyadensis in regione Transsilvania.

Insigne urbis cum corvo anulum tenente, ex quo Matthias Corvinus novum familiae nomen finxit

Numerus incolarum necnon distributio gentilis secundum censum anni 2002:

Historia

recensere

Prima mentio urbis anno 1265 facta est. Medio Aevo regebatur a nobili gente Hunyadensi sive Corvina, quod nomen novum rex Matthias gente Hunyadensi ortus e corvo in insigni depicto deducens pro gente sua usurpavit.[4]

Ergasteria Hunnopolis, quae urbs olim praecipuus Romaniae locus ferro chalybique efficiendo fuisset, hoc tempore clausa sunt quibusdam fornacibus memoriae causa servatis.


Visu digna

recensere
 
Castellum Corvinum

Castellum Corvinum sive Hunyadense a Ioanne Hunyadi, Matthiae Corvini patre, saeculo quinto decimo incipiente aedificatum.


Incolae noti

recensere
  1. Karl Gottlieb von Windisch: 4-sprachiges Ortsverzeichnis von Siebenbürgen, 1790, ibi etiam forma adiectiva Hunyadense; Hunyadiensis apud Györffy György: Geographia historica Hungariae tempore stirpis Arpadianae, 3. ed., Budapestini 1987
  2. Wikipedia: Hunedoara
  3. census anni 2002
  4. Art. Johann Hunyadi

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hunnopolim spectant.