Gentiles nostri, lingua sua Magyari, quiqui multitudine populorum arctati, auitas inter Volgam et Vral fluuios, in Asia, sedes linquendi, amplioresque armorum virtute aquirendi consilium ceperunt; illud haud temere, non sine Duce, non absque pactis duxerunt equendum.

—Decretum originale Andreae Secundi quo regnum Hungariae constituit anno 1222[1]

Hungari vel Ungari (-orum m.) (Hungarice: Magyar, pl. Magyarok) Hungariam incolunt, ubi maximam partem incolarum efficiunt (9 500 000), praeterea Transsilvaniam (in Romania), Ucrainam Transcarpathaneam, partem meridionalem Slovaciae, Burgenlandiam (in Austria), partem orientalem Croatiae et Voivodinam (in Serbia) (in his terris omnes universi 2 400 000). Alii (circiter) 1 500 000 in alias terras dispersi sunt[2]. Lingua Hungarica est Lingua Finno-Ugrica. Linguae simillimae intra hanc familiam linguarum sunt Khanty et Mansi, quam ob rem quaedam affinitas maiorum horum populorum cum illis Hungarorum ponitur. Cum autem Lingua Finnica et Estonica mutuo (ad certum gradum) facile intellectu sint, Lingua Hungarica et Linguae Finnica Estonicaque mutuo intelligibiles non sunt, quod ramus Hungaricus iam ante 3000 annos a ramo Finnico diffissus est.

Hungari in Europa media
(secundum census annorum 1991 et 1992)

Distributio per terras recensere

Terra/Regio Numerus Hungarorum sive hominum
stirpis Hungaricae [3]
Romania 1.434.377 (2002)
Slovacia 520.528 (2001)
Serbia 293.299 (2002)
Ucraina Transcarpathanea 156.600 (2001)
Austria 40.583
Croatia 16.595
Slovenia ca. 6.500
Germania ca. 120.000
Europa occidentalis ca. 75.000–85.000
Europa septentrionalis ca. 40.000–45.000
Cechia ca. 15.000–20.000
Israel ca. 200.000–250.000
USA 1.398.724 (2000)
Canada 267.255
Argentinia ca. 40.000 - 50.000
Brasilia ca. 350.000
America Australis (ohne Brasilien) ca. 50.000–150.000
Australia und Oceania ca. 65.000
Asia ca. 30.000
Africa ca. 10.000

Siculi (Hungarice: Székely, pl. Székelyek) sunt gens Transsilvaniae in Romania, qui varietate Linguae Hungaricae loquuntur. Numerus eorum circiter 670.000 est.

Notae recensere