Wikidata-logo.svg Aradinum
Res apud Vicidata repertae:
Aradinum: insigne
Civitas: Romania
Locus: 46°10′0″N 21°19′0″E
Numerus incolarum: 159 074
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Laurențiu Bibarț
Procuratio superior: Aradinum

Geographia

Superficies: 116.500000 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Quinque Ecclesiæ, Atlit, Fushun, Gyula, Hódmezővásárhely, Givatayim, Zrenjanin

Tabula aut despectus

Aradinum: situs


Aradinum[1] sive Aradia[2](Dacoromanice, Hungarice et Theodisce Arad) est urbs Banatus (Romania), in Comitatu Aradiensi. Urbs 172.824 incolas habet (secundum censum anni 2002).

Arad collocatio

GeographiaRecensere

Aradinum Mariso flumini adiacet neque longe abest a finibus Hungariae.

HistoriaRecensere

Iam Romani in vicinitate hodiernae urbis castellum posuerunt, postquam Dacos vicerunt. Aradinum ipsum historiam inivit anno 1028. Anno 1552 Turci Aradinum expugnaverunt. Anno 1599 Michael palatinus Valachiae urbem liberavit. Sed post eius mortem Gabriel Bethlen successor Aradinum iterum Turcis reddidit. Anno 1687 Austriaci in pugna apud Mohács vicerunt et sibi hanc regionem adiunxerunt. Postea coloni multi e Germania venerunt. Ad usque annum 1918 Aradinum ad Imperium Austriaco-Hungaricum pertinuit, deinde pars Romaniae factum est. Anno 1944/45 urbs pugnis afflictum et Germani partim in Siberiam deportati sunt. Ad anno 1947 hic ut in tota Romania regimen Communistarum rexit. Die 21 Decembris 1989 Aradinum secunda urbs Romaniae post Timisvariam dictaturam Communisticam deposuit[3].

Coniunctiones communiumRecensere

Cives clariRecensere

NatiRecensere

AliiRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aradinum spectant (Arad, Arad, Romania).

NotaeRecensere

  1. Database of 16-18th century album amicorum entries of Hungarian relevance [1], Das Königreich Ungarn: ein topographisch-historisch-statistisches Rundgemälde, Kaschau 1833, p. 133 liber apud books.google.at, Ioannes Lipszky, Repertorium locorum obiectorumque (etc.), Budae 1808, vol. 1, p. 21.458 liber apud books.google.at
  2. Stephanus Katona, Historia critica regum Hungariae vol, 18 ord. 37 (1705) p. 335 [2]; Franciscus Wagner, Historia Iosephi Caesaris (1746) p. 254 [3]
  3. Pellicula de rebus gestis diei 21 Decembris 1989 in urbe Aradini apud youtube
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!