Marisus[1] (Dacoromanice: Mureş, Theodisce: Mieresch, Marosch, Hungarice: Maros) est flumen in Romania et Hungaria.

Marisus fluvius in Romania Hungariaque

Primarius hic Transsilvaniae fluvius in Hargitensi comitatu in montibus Giurgeu (Gyergyó) ex Carpatium occidentalium latere profluit labiturque ab oriente ad meridio-occidentem, Marosiensem comitatum transiens Novum Forum Siculorum affluit, porro sinistra fluvium Aranyensem[2], dextra fluvium Kukoliensem[3] accipit, prope Aradinum planitiem attingit, ubi se paludibus formandis diffundit, et post 761 km decursum prope Szegedinum in Tisiam influit.

In Romania area, ex qua aqua affluit, 27.832 km² est. Saeculis praeteritis Marisus magni momenti erat ad salem portandum, per quod flumen sal e Tordensibus puteis erutus Szegedinum devehebatur, unde per Hungariam ac Serbiam distrahabatur.


Oppida ad Marisum flumen sitaRecensere


NotaeRecensere

  1. alia nomina Latina: Marus, Marysus, Mariscus, Meriscus, Marisia, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 et József Benkő: Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae principatus ..., pars 1, p. 62
  2. cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 et József Benkő: Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae principatus ..., pars 1, p. 62 – Dacoromanice: Arieş
  3. cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 - Dacoromanice: Târnava