Lingua Croatica

lingua
(Redirectum de Croatice)

Lingua Croatica[1] (Croatice: hrvatski jezik) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet.

Lingua Croatica
hrvatski jezik
Taxinomia:
Locutores: circiter 7 000 000 (4 000 000 in Croatia)
Sigla: 1 hr, 2 hrv, 3
Status publicus
Officialis Bosnia et Herzegovina, Croatia, Mons Niger, quibusdam Voivodinae locis (Serbia)
Privata Croatia, Bosnia et Herzegovina, Voivodina (Serbia), Boka Kotorska (Mons Niger), Comitatus Baraniensis (Hungaria) et aliis in terris, quo Croati immigrati sunt.
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Diffusio et varietates recensere

Lingua Serbocroatica normativa (sicut etiam Lingua Serbica, Bosnica et Croatica) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur, sed etiam elementa dialectorum Kajkavicae et Čakavicae comprehendit. Lingua Croatica abecedario Latino scribitur.

Quod lingua Croatica normativa linguis Bosnicae, Montenigrinicae et Serbicae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.

A lingua Croatica normativa clare diversa est Lingua Croatica Burgenlandia (Croatice: gradišćansko-hrvatski jezik, gradišćanski jezik), quae varietas in Burgenlandia (Austria in usu est et cuius forma normativa dialecto Kajkavica innititur, et Lingua Slavica Molensis, quae multis saeculis ante in Italiam migratus dialecto Štokavica innititur, sed multis verbis Italicis imbuta est.

Croatice fere 7 000 000 hominum, ut putatur, loquuntur. In censu anni 2001 in Croatia 4 265 081 homines (96,12 % incolarum) se Croatica lingua materna uti dixerunt. Praeterea sunt homines, quibus haec est lingua materna, in Bosnia et Herzegovina inter immigrantes Croaticos in Slovenia et in multis totius orbis terris.

Lingua Croatica est lingua publica Croatiae, una e tribus linguis publicis in Bosnia et Herzegovina et una e sex linguis ex-officialibus in Voivodina in Serbia.

Dialecti linguae Croaticae in tres rami dispertiuntur, qui secundum cuisque formam pronominis interrogativi quid (ča, kaj, što) nominati sunt:

Abecedarium et pronuntiatio recensere

Abecedarium et orthographia recensere

Lingua Abecedario Latino cum quibusdam notis peculiaribus scribitur. Abecedario Croatico sunt 30 litterae:

Maiuscula
A B C Č Ć D Đ E
F G H I J K L LJ M
N NJ O P (Q) R S Š T
U V (W) (X) (Y) Z Ž
Minuscula
a b c č ć d đ e
f g h i j k l lj m
n nj o p (q) r s š t
u v (w) (x) (y) z ž

Litterae q, w, x et y tantum in nominibus originis alinae propriis et interdum in vocibus alienis non integratis apparent. Digrapha , lj et nj in abecedario unumquodque tamquam littera singula habentur.


Orthographia linguae Croaticae est phonematica, id est, unumquodque phonema uno ipso graphemate abecedarii exprimitur. Sunt autem excepta multa verba e linguis alienis recepta.


Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Proverbia Croatica spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Linguam Croaticam spectant.
 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!