Simona Alicia (Dacoromanice Simona-Allice) Man (nata die 15 Augusti 1972 Aradini[1]) machinatrix atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Man apud Universitatem Scientiae Agriculturae et Medicinae Veterinariae Timisvariensis mechanicae studebat, machinatrix alimentarum facta est atque deinde apud Scholam Nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae magister facta est. Die 2 Iunii 2014 Victor Ponta praeses ministrorum eam praesidem magistratus periegeis Romaniae nominavit[2]. Die 1 Maii 2015 ab eodem praeside ministrorum autem dimissa est[3].

Cursus honorum

recensere

Die 21 Ianuarii 2012 Simona Man nova praeses factionis Factionis popularis – Dan Diaconescu electa est[4]. Successit conditori Danieli Diaconescu. Die 29 Iunii 2015 factio eius PP-DD cum factione UNPR coniuncta est[5].

Nexus externi

recensere