Ars mechanica
(Redirectum de Machinator)
Ars mechanica vel ars machinalis vel scientia machinalis[1] est ars ingeniaria quae scientiae physicae principia ad systemata mechanica excogitanda, fabricanda, gubernanda, sustinenda adhibet. Quae inter amplissimas disciplinarum ingeniariarum putatur. Qui artem mechanicam agat dicitur ingeniarius mechanicus seu machinator.


Haec ars certas notionum principalium scientias requirit, sicut machinationem, cinematicam, thermodynamicam, energiam. Ingeniarii mechanici his notionibus principalibus utuntur, et aliis scientiis quoque disciplinarum, ut excogitent et explicent aeroplana, systemata calefacendi frigerandique, navigia, fabrica, instrumenta machinariaque industrialia, automata, instrumenta medica, et alia similia.
Notae
recensere- ↑ Cf. Plin., Hist., VII. 38. 125.: “Grande et Archimedi geometricae ac machinalis scientiae …”
Bibliographia
recensere- Budynas, R. G.,et C. R. Mischke. 2015. Shigley's Mechanical engineering design. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
Nexus interni