Factio popularis – Dan Diaconescu

Factio popularis – Dan Diaconescu (Dacoromanice Partidul Poporului – Dan Diaconescu vel PP-DD) factio politica Dacoromanica erat.

Consilia politica

recensere

Ideologia factionis ad nationalismum necnon ad socialismum nititur.

Historia

recensere

Factio die 29 Novembris 2010 a diurnario televisionis Daniele Diaconescu condita est[1]. Paulo ante in iudicio accusatus erat, quod a praefecto oppidi pecuniam petivisset, ne famas malas de eo effunderet. Anno 2013 eius criminis ad tres annos carceris damnatus est[2]. Die 21 Ianuarii 2012 Simona Man nova praeses factionis electa est[3]. Mense Decembri 2012 PP-DD ex electione Camerae Legatorum 13,98 per centum et 47 legatos abstulit atque 21 senatores, qui 14,63 percentum suffragiorum electi sunt[4]. Interim multi legati ac senatores factionem reliquerunt, ut nullus senator[5] neque plus quam 13 legati[6] supersunt. Primus praeses novae factionis Daniel Diaconescu eodem electione victus est neque legatus electus est[7]. Die 29 Iunii 2015 PP-DD cum factione UNPR coniuncta est[8].

Nexus externi

recensere