Partes Regni Hungariae Transylvaniae annexae

(Redirectum de Partium)

Nomen Partes Regni Hungariae Transylvaniae annexae ad illas partes regni Hungariae referebat, quae, etsi saeculo sexto decimo sub dicionem principis septemcastrensis venerunt, tamen ad principatum numquam pertinebant.

Partes Regni Hungariae Transylvaniae annexae post Foedus Spirense, 1570

In linguis vernaculis genitivus Partium ad regiones denotandum adhibitus terminus technicus iuris publici factus est, deductus a titulo principis Transsilvaniae: Dominus Partium Regni Hungariae.

Territorium Partium dictum procedente tempore finibus variabat.

Hodie regiones comitatuum Aradiensis, Bihoriensis, Maramarosiensis, Satmariensis et Salaiensis ad olim Partes Regni Hungariae Transylvaniae annexas numerantur.

Partes Regni Hungariae Transylvaniae annexae anno 1541 media Hungariae parte ab Imperio Ottomanico occupata (quae inde Hungaria turca vocabatur) Sultano Suleimano I. probante a Ioanne Zapoliensi, qui (contra Habsburgos) se regem Hungariae esse postulabat, regebantur. Filius eius, Ioannes Sigismundus Zapoliensis, tum rex Ioannes II., anno 1570, postquam cum Maximiliano II. foedus Spirense (die 16 Augusti 1570) pepegit, a regno se abdicavit indeque Ioannes Sigismundus Transsilvaniae et partium regni Hungariae princeps appellatus est.

Secundum foedus Spirense sequentes comitatus ad has partes Regni Hungariae pertinebant:

Porro territoria postea occupata:

Transsilvania ab Austriacis occupata Turcis pulsis (Instrumentum Pacis Carloviciensis, 1699) comitatus Szolnokiensis medius Krasznensisque, Districtus Kövariensis et pars orientalis Zarandensis comitatus Magno Principatui Transsilvaniae adiuncti sunt.

Primo bello mundiali confecto regiones a Romania occupatae, anno 1920 Foedere Trianonensi Romaniae ex lege consociatae sunt.


Bibliographia

recensere