Nomina alia
Terra Ultrasilvana
Ultrasilvania
Pannodacia
Dacia Ripensis
Septem castra
Septemcastrensis pagus
Septem urbium regio
Dacoromanice
Transilvania
Ardeal
Hungarice
Erdély
Germanice
Siebenbürgen


Transsilvania (Dacoromanice Ardeal sive Transilvania; Hungarice Erdély; Theodisce Siebenbürgen) olim Magnus Principatus et pars Regni Hungariae, ab anno 1920 (annis ab 1940 ad 1944 exceptis) ad Romaniam pertinet. Caput Principatus Septemcastrensis erat Alba Iulia, ubi adhuc est sedes episcopalis dioeceseos Romano-Catholicae. Princeps Stephanus Báthory annis ab 1576 ad 1586 erat rex Poloniae.

Geographia

recensere
 
Tabula geographica Romaniae cum Transsilvania (ambitus aureus: Transsilvania usque ad annum 1918, ambitus luteus: partes pristini Banatus, Partii et Comitatus Maramarosiensis).
 
Sacellum rusticum.
 
Aspectus ruri in Transsilvania.
 
Cibinium: turris curiae.

Oropedium Transsilvanum 300–500 metra super maris aequor surgit.

Comitatus (cum urbibus capitalibus)

recensere

Transsilvania historica 56,883 ad 61,622 km² continebat regionibus Partium exclusis, quae quamvis a principe Transsilvaniae administratae tamen ad Principatum non pertinebant. Foedus apud Trianon sancitum (1920) demum nomine Transsilvaniae omne territorium ab Hungaria ad Romaniam datum appellavit, quae regio circiter 103,000 km² complectitur[1].

Transsilvania hodierna igitur etiam partes aliarum regionum pristinarum continet, quae Imperio Austro-Hungarico anno 1918 dilapso in varias civitates divisae sunt, sc. partem Dacoromanicam Banatus, partem orientalem Partii, quae etiam regio Chrysiensis[2] (Dacoromanice Crișana, Hungarice Körösvidék, Theodisce Kreischgebiet sive Kreischgau sive Kreischland) appellatur, et partem meridionalem regionis Maramarosiensis (quae est hodie Comitatus Maramarosiensis).

Transsilvania divisa est in sedecim comitatus (Dacoromanice: județ) et 103 600 km² comprehendit.

Transsilvania historica (cum Terra Siculorum):

Partium:

Banatus:

Oeconomia

recensere

Transsilvania rebus mineralibus dives, praecipue xylite, ferro, plumbo, mangano, auro, cupro, gas subterraneo, sale, sulphure. Negotia ampla in ferro chalybeque, rebus chemicis pannariisque. Pecuaria et negotiatio lignaria magni momenti sunt, etiam pomarii,agri et vini cultura.

Transsilvania circiter 35% PDG Romaniae producit; productus per capita circiter $11 500 explet, qui est 10% supra reditum medium in Romania.

Secundum anni 2002 censum, huic regioni 7 221 733 incolae sunt, quorum maior pars sunt Dacoromani, ad hoc Hungari, Zingari et Germani ("Saxones Transsilvaniae").

Historia

recensere

Transsilvania antiqua

recensere
 
Regnum Dacorum, rege Burebista, 82 a.C.n.

Herodotus de Agathyrsis incolis Transsilvaniae saeculo 5. a.C.n. narrat.

Regnum Dacorum initio saeculi 2 a.C.n. sub Orole rege exsistebat. Sub rege Burebista contemporaneo Iulii Caesaris regnum Dacorum maximum extentum attigit.

Daci tempore Augusti saepe nominati sunt. Iis aliquot oppida munita erant, inter quae Sarmizegethusa a Romanis Ulpia Traiana appellata. Gelou 'dux blacorum' ultra siluanis erat primus. Et factum est post obitum Gelu post pacem Esculeu (904), factus est dux ultra siluanis Tuhutum Hungaricus

 
Insigne Transsilvaniae (1659)


Insigne Transsilvaniae

recensere

Eo in scuto trium in Transsilvania nationum lege unitarum insignia propria conspiciuntur: Comitatuum Hungaricorum aquila, Siculorum sol et luna, Saxonumque septem civitates. Insignia pileo principali coronantur. Anno 1612 Gabriele Báthori principatum tenente insigne assumptum sunt; usque ad illum annum insigne sibi proprium Transsilvania non habuit, sed communi Hungariae Regni scuto utebatur.[3]

Nexus interni

In cultura populari

recensere

Transylvania saepe cum principe Dracula adiungitur ob librum eiusdem tituli ab Abrahamo Stoker scriptum.

  1. Elemér Illyés: National minorities in Romania change in Transylvania, Territory and Population
  2. forma Chrysiensis apud R. Ardealan, Banatul, Ardealul etc. versio interretialis (pdf) apud istorie.ulbsibiu.ro[nexus deficit]
  3. Joseph Benkö, Transsilvania sive Magnus Transsilvaniae Principatus, Claudiopoli 1834 (ed. 2), I/1, p. 38

Bibliographia

recensere
Editiones fontium
  • Andreas Veress, ed., Epistolae et acta Jesuitarum Transylvaniae temporibus principum Báthory (1571-1613). Vol. 1. Claudiopoli, 1911 Textus apud archive.org
  • Andreas Veress, ed., Acta et epistolae relationum Transylvaniae Hungariaeque cum Moldavia et Valachia. Vol. 1. Claudiopoli, 1914 Textus apud archive.org
Historia
  • Constantin C. Giurescu, Transylvania in the history of Romania: an historical outline. Garnstone Press, 1969
  • Milton G. Lehrer, David Martin, Transylvania: History and Reality. Bartleby Press, 1986
  • Alexandru D. Xenopol, Histoire des Roumains de la Dacie Trajane. 2 voll. Lutetiae: Ernest Leroux, 1896 Vol. 1 vol. 2
  • Ion Grumeza, Dacia: Land of Transylvania, Cornerstone of Ancient Eastern Europe. Lanham Terrae Mariae: Hamilton Books, 2009 Textus
Geographia et peregrinatio
  • D. T. Ansted, A short trip in Hungary and Transylvania in the spring of 1862. Londinii: Allen, 1862 Textus
  • Charles Boner, Transylvania: its products and its people. Londinii: Longmans, 1865 Textus
  • Ignaz von Born, Travels through the Bannat of Temeswar, Transylvania, and Hungary, in the year 1770. Described in a series of letters to Prof. Ferber on the mines and mountains of these different countries. Londinii, 1777 Textus
  • Auguste de Gérando, La Transylvanie et ses habitants. Lutetiae, 1845-1850 Vol. 1 vol. 2
  • Emily Gerard, The land beyond the forest; facts, figures, and fancies from Transylvania. 2 voll. Edinburgi: Blackwood, 1888 vol. 1 vol. 2
  • John Paget, Hungary and Transylvania : with remarks on their condition, social, political and economical. 2 voll. Londinii: Murray, 1839 vol. 1 vol. 2
    • 2a ed. 2 voll. Londinii: Murray, 1855 vol. 2
Ethnographia
  • Joseph Haltrich, Zur Culturgeschichte der Sachsen in Siebenbürgen, Cibinii, 1867 Textus
  • Edouard Sayous, Histoire générale des Hongrois. 2a ed. Budapestini, 1900 Textus
  • Ioan Slavici, Die Rumänen in Ungarn, Siebenbürgen und der Bukowina. Vindobonae, 1881 Textus

De hac pagina

  Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.