Antes[1] vel Antae[2] (Graece Áνται) fuerunt gens antiquitate posteriore fines a septentrione Ponti Euxini sitos incolens. Initio in partibus inter Danaprim et Tanaim flumina sitis habitabant. Saeculo sexto denique in Balcanicam paeninsulam migraverunt. A pluribus ad gentes Slavorum orientalium attributi sunt, quum a nonnullis haec origo his temporibus dubia esse videtur.

Fibula aurea cum nomine Antium impresso

Historia

recensere

Nomen Antium verisimiliter non significatio propria eius gentis, sed alienae originis est. Secundum nonnullos annales gens primo regionem incolebat, quae hodie civitatem Ucrainam continet.

Prima mentio gentis apud Iordanes invenimus, qui illos saeculo quarto Gothos superavisse atque regem eorum nomine Bozes necavisse tradit.[3] Procopius Caesariensis autem fert Antes, quos barbaros quasi exemplaros descripsit, regem nullum sed pro eo condiciones tamquam "democraticas" habuisse.

Cum Iordanes atque Procopius Antes Slavis cultura moribusque pares describerent saepe inter gentes Slavicas numerantur. Nostra tempestate quidem illos e gente Alanorum aut Germanorum prognatos esse haud absurdum putatur. Indagnator nomine Gottfried Schramm nuper Antes principes Iranos et primum culturam Gothicam (i.e. Germanicam), denique Slavicam habuisse affirmavit.

Anno 518 Antes primum impetum in imperium Romanum orientalem fecerunt. Iustiniano I imperatore decennio tertio saeculi sexti iterum impetus eorum traditi sunt, eos dimicando imperator titulum Anticus adeptus est. Posthac Antes constanter cum Slavis pugnabant.

Antes anno 545 foederati imperii Romani facti sunt atque Iustinianus eis municipium desertum nomine Turris dono dedit, ipsi quidem ab imperatore ad limites Balcanicos a barbariis prohibendos obilgati sunt. Antes agriculturam pecuariamque studebant. Officio suo fungebant usque initio saeculi septimi (circa 602) ab Avaribus eodem tempore terminos suos fortiter propagantibus subacti sunt. Interitus Antium a Theophylacto Simocatta descriptus est, posthac non iam annalibus memorati sunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antes spectant.
  • Pagina de Antibus Encyclopaediae Russicae Magnae (Russice)