Iordanes (scriptor)

(Redirectum de Iordanes)

Iordanes (natus anno ignoto; mortuus post annum 552) fuit homo doctus ac saeculi sexti rerum gestarum scriptor.

Mare Mediterraneum aetate Iordanis: Imperium Romanum Orientale subrubro pictum; regiones a Iustiniano expugnatae viridi colore pictae.

De vitaRecensere

Pauca de Iordanis vita nota sunt, nec certum est, utrum Gothus fuerit an Romanus, quamvis ipse dicit avum suum, Pariam nomine, notarium fuisse principis Gothici Candacis, et se ipsum notarium sororis filii Candacis, cuiusdam Gunthigis Bazae, fuisse, magistri militum in Thracia.[1] Eo tempore gens Gothorum ad confoederationem gentium Germanicarum pertinebat, quae in meridiana Danubii ripa habitantes in dicione erant Imperatoris Romani Orientalis Iustiniani.

OperaRecensere

 
Pugna Catalaunica de qua scripsit Iordanes.
Conversio operis
  • Heine, Alexander, ed. 1884. Jordanis Gotengeschichte nebst Auszügen aus seiner Römischen Geschichte. Übersetzt von Wilhelm Martens. Lipsiae: Dunker (postea Lipsiae 1913 aut Phaidon, AssindiaeStuttgarti anno 1985/1986. ISBN 3-88851-076-7. (Germanice)

NotaeRecensere

  1. Get. 50: "Scyri vero et Sadagarii et certi Alanorum cum duce suo nomine Candac Scythiam minorem inferioremque Moesiam acceperunt. 266 Cuius Candacis Alanoviiamuthis patris mei genitor Paria, id est meus avus, notarius; quousque Candac ipse viveret, fuit, eiusque germanae filio Gunthicis, qui et Baza dicebatur, mag. mil., filio Andages fili Andele de prosapia Amalorum descendente, ego item quamvis agrammatus Iordanes ante conversionem meam notarius fui."
  2. De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum.

BibliographiaRecensere

  • Christensen, Arne Soby. 2002. Cassiodorus, Jordanes and the History of the Goths: Studies in a Migration Myth. Hafniae: Museum Tusculanum Press. ISBN 87-7289-710-4.
  • Croke, Brian. 2005. "Jordanes and the Immediate Past." Historia 54: 473 seqq.

Nexus externiRecensere