Kiovia

caput et maxima Ucrainae urbs
(Redirectum de Chiovia)
Wikidata Kiovia
Res apud Vicidata repertae:
Kiovia: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 50°27′0″N 30°31′25″E
Numerus incolarum: 2 963 199
Zona horaria: UTC+2, UTC+2, UTC+3, Hora aestiva
Situs interretialis
Nomen officiale: Київ

Gestio

Praefectus: Vitali Klitschko
Consilium: Kyiv City Council
Procuratio superior: Ucraina

Geographia

Superficies: 848 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Holosiiv Raion, Darnytskyi District, Desna Raion, Dnipro Raion, Pecherskyi District, Obolon Raion, Solomianka Raion, Sviatoshyn Raion, Shevchenko Raion, Podil Raion
Territoria finitima: Regio Kioviensis

Tabula aut despectus

Kiovia: situs

Kiovia[1] (Ucrainice: Київ, tr. Kyjiv) est caput et maxima Ucrainae urbs, etiam regionis Kioviensis metropolis. Ad flumen Danaprim sita est. Urbi sunt circiter triciens centena milia incolarum.

Kiovia est magni valoris sedes industriae, commercii, investigationis scientificae culturaeque. Universitates (Universitas Kioviensis, Academia Kiioviensis Mohileana, Institutum Polytechnicum Kioviense, Universitas Commercialis et Oeconomica Kioviensis etc.) et bibliothecae (quarum maxima est Bibliotheca Nationalis Ucrainae Vernadskiana) urbis multae sunt. Kiovia multa musea atque monumenta historica habet.

HistoriaRecensere

Secundum opinionem divulgatam (quum non ab omnibus acceptam) Kiovia saeculo quinto rite condita est. Annus primae mentionis urbis in chronica est 860.

Anno 882 urbs a Helgo duce capta metropolis Rutheniae (Russiae Kioviensis) facta est. Illo tempore Kiovia magna urbs et valens sedes commercii et culturae Europaeae erat. Postquam regnum Ruthenicum coniunctum dissolutum est, urbs metropolis ducatus Kioviensis mansit et ad tempus ut sedes ducis Ruthenici principalis aestimabatur. Anno 1240 Mongolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa renata est. Anno 1362 Magnus Ducatus Lituaniae Kioviam adiunxit, in quo ducatu urbs anno 1471 facta est caput palatinatus Kioviensis, qui ab anno 1569 ad Regnum Polonicum pertinebat. Ab anno 1654 ad annum 1917 urbs pars Russiae erat, anno 1708 metropolis gubernii ibi facta.

Cum post res novas Russicas anno 1917 Ucraina libera declarata esset, Kiovia ad tempus fuit caput eius. Tempore belli civilis Russici urbs tamen nonnumquam sub potestatem virium variarum inter se pugnantium venit, anno 1920 deinde ad Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Ucrainicam adiuncta, eacum anno 1922 in Unionem Soveticam inclusa. Anno 1934 Kiovia facta est metropolis RSS Ucrainicae. Bellum Magnum Patrium urbi excidia magna affecit, quod milites Germanici eam anno 1941 expugnaverunt. Bello autem confecto urbs restaurata est. Anno 1960 ferrivia subterranea aperta est. Ex anno 1991, Kiovia caput Ucrainae sui iuris est.

Post incursionem Russicam nonnulli nomen urbis forma ucraina Kyiv nec porro russica Kiev appellant. Nihilominus nomen Latinum urbis manet Kiovia.

CommeatusRecensere

 
Danapris et aedificia nova Kioviae

Kioviae aeroportus internationales duo et nationalis unus sunt: aeroportus internationalis Borispili et aeroportus internationalis Kioviae (Suliani). Praeterea invenitur aeroportus Hostomeli, onerum tantum, pars societatis Antonov, in quo aeroplanum Antonov An 225, maximum in orbe terrarum, anno 2022 destructum, invenitur.

A die 24 Februarii 2022 vero aeroportus incursionis Russicae causa claustri manent.

Incolae notabilesRecensere

NotaeRecensere

  1. "Kiovia": Libellus historicus Ioannis de Plano Carpini: Archontologia Cosmica; Litterae encyclicae Ioannis Pauli II Ut unum sint; interdum et Chiovia, et Chiue civ., Cioaba, Cuiewa, Cyebus, Kijodia, Kijovia, Kiovia, Kioviensis, Kywa, Sambatas: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Coniunctiones communiumRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kioviam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 50°27′0″N 30°31′25″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana