Zaporizhia[1] vel Transcatarrhactium[2], olim Alexandrovium[3] (Ucrainice Запоріжжя tr. Zaporižžja; Russice Запорожье, tr. Zaporož'e) est urbs iuxta Danaprim fluvium sita, sedes administrativa regionis Zaporizhiensis Ucrainae, una ex maioribus in Ucraina meridiana locis administrationis, industriae, humanique cultus. Censu anno 2015 facto, fere 760 milia incolarum habet.

Wikidata Zaporizhia
Res apud Vicidata repertae:
Zaporizhia: insigne
Zaporizhia: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 47°51′0″N 35°7′3″E
Numerus incolarum: 710 052
Zona horaria: Eastern European Summer Time, UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Запоріжжя

Gestio

Praefectus: Rehina Kharchenko
Consilium: Zaporizhzhia city council
Procuratio superior: Gubernium Catharinoslaviense, Zaporizhzhia Governorate, Gubernium Catharinoslaviense, Zaporozhye okruga, Zaporizhzhia city council, Zaporizhzhia urban hromada

Geographia

Superficies: 331 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Oleksandrivs'kyi raion of Zaporizhzhya, Zavodskyi Raion, Komunarskiy raion of Zaporizhzhia, Dniprovskyi raion, Voznesenivskyi Raion, Khortytskyi raion of Zaporizhzhya, Shevchenkivskyi raion

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Zaporizhia: situs
Zaporizhia: situs
Ecclesia cathedralis Praesidii Dei genetricis Zaporizhiensis

Hic oppidum ab anno 952 iacuit, ut testatur tractatus De administrando imperio. A saeculo decimo quinto hoc territorium ad possessiones Cosacorum Zaporoviensium pertinebat. Castellum Imperii Russici Aleksandrovskaja (Russice Александровская крепость) anno 1770 constructum est, fortasse ex marescalco Alexandro Golicyn aut magno duce Alexandro Vjazemskij appellatum, quod mox in urbem Aleksandrovsk (Russice Александровск) crevit. Hoc nomen usque ad annum 1921 mansit, cum ad Zaporizhiam mutatum est, quod 'ultra cataractas' (за порогами) significat.

Notae recensere

  1. Ioannes Paulus II, Constitutio apostolica Kharkiviensis-Zaporizhiensis (2002).
  2. De за (Ucrainice trans) et поріг (catarrhactes).
  3. De nomine priore (J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. I, p. 58).

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 47°51′0″N 35°7′3″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zaporizhia spectant (Zaporizhia, Zaporizhzhia).
  • Situs interretialis administrationis urbis (Ucrainice)