Wikidata Regio Chersonensis
Res apud Vicidata repertae:
Regio Chersonensis: insigne
Regio Chersonensis: vexillum
regio Ucrainae, Russian-occupied territories of Ukraine
Civitas: Ucraina
Locus: 46°30′0″N 34°0′0″E
Nomen officiale: Херсонська область
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Ucraina
Territoria finitima: Regio Nicolaopolitana, Regio Dnepropetrovskensis, Regio Zaporizhiensis, res publica autonoma Crimensis

Forma

Area: 28 461 chiliometrum quadratum
Caput: Chersonium
Subdivisiones: Kherson City Council

Gestio

Praefectus: Hennadii Lahuta

Vita

Incolae: 1 055 600
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Sigla

Siglum autoraedarum: BT

Tabula aut despectus

Regio Chersonensis: situs

Regio Chersonensis[1] (Ucrainice Херсо́нська о́бласть) est regio administrativa Ucrainae, anno 1937 constituta.

Regio Chersonensis in parte meridionali Ucrainae in litore Ponti Euxini et Paludis Maeotidis sita est. Cum regione Zaporizhiensi ad occidentem, regione Dnepropetrovskensi ad septentrionem, regione Nicolaopolitana ad occidentem et cum Crimea per Perecopiam[2] ad meridiem contermina est. Aream 28 471 chm2 et circa 1 030 milia incolarum (anno 2019) habet. Caput regionis est Chersonium, ceterae urbes maiores Kachovka, Nova Kachovka, Geničesk portus. Multae insulae et linguae terrae in regione sitae sunt, e,g. lingua terrae Arabatensis (quae Putridum mare a Maeotide separat), Cephalonesus, Dromos Achilleos. Isthmus Tauricus regionem cum Crimaea coniungit.

Mense Octobri anno 2022 regio Zaporizhiensis consilio gubernationis Russicae ad Russiam tota adnexa est (omnibus paene civitatibus negantibus).

GeographiaRecensere

Regioni Chersonensi septentrionaliter Regio Dnepropetrovskensis vicina est. In meridiem sitae sunt pontus Euxinus et Crimea; in occidentem Nicolaopolitana, in orientalem Zaporizhiensis et Palus Maeotis iacent.

DanaprisRecensere

  Commentatio principalis: Danapris

Flumen Danapris regionem Chersonensem de septentrionibus ad meridiem transit. Prope oppidum Novae Kachovkae moles ergasterii hydroelectrici Kachovensis (longitudine 3 273 m (10 738 ft)), et superius receptaculum aquae, receptaculum Kachovense (longitudine 240 km, latitudine maximali 23 km), iacent.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 46°30′0″N 34°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regionem Chersonensem spectant.