Divisio administrativa Ucrainae
Divisio administrativa Ucrainae regionibus (oblastis, de verbo Ucraino область) describitur. Ucraina 24 regiones (in sg., область, tr. oblast’) comprehendit. Kiovia metropolis est urbs dignitatis civitatis. Praeterea, secundum positionem officialem Ucrainae (quae a multis aliis civitatibus mundi sustinetur) partes eius de iure sunt res publica autonoma Crimaea et urbs dignitatis civitatis Sebastopolis (quum terrae illae de facto inclusae sunt in Foederationem Russicam, mense Martio anno 2014).
