Tammerforsia[1][2] (Finnice Tampere; Suecice Tammerfors) est urbs magnitudine tertia in Finnia, et maxima terrarum septentrionalium urbs quae mare non attingit. In regione Birkaria, cuius caput Tammerforsia est, in provincia Finnia Occidentalis sita est. Totam Birkariam 470 000 hominum incolunt, de quibus 207 000 Tammerforsiam habitant.

Wikidata Tammerforsia
Res apud Vicidata repertae:
Tammerforsia: insigne
Tammerforsia: insigne
Civitas: Finnia
Locus: 61°29′53″N 23°45′36″E
Numerus incolarum: 231 853
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
https://www.tampere.fi/en Situs interretialis
Nomen officiale: Tampere, Tammerfors, Таммерфорс

Gestio

Praefectus: Kalervo Kummola
Consilium: Tampere City Council
Procuratio superior: Birkaria

Geographia

Superficies: 689.59 chiliometrum quadratum, 524.89 chiliometrum quadratum, 164.7 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Kangasala, Lempäälä, Nokia, Orivesi, Pirkkala, Ruovesi, Ylöjärvi

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Couna, Kiovia

Tabula aut despectus

Tammerforsia: situs
Tammerforsia: situs
Tammerforsiae Templum Cathedrale

Tammerforsia in isthmo iacet inter duos lacus magnos, quorum septentrionalis Näsijärvi nominatur, australis Pyhäjärvi. Aquae de lacu Näsijärvi per fluviolum Tammerkoski in Lacum Sacrum (Finnice Pyhäjärvi) fluunt. Olim ad ripas fluminis Tammerkoski varia aedificia industrialia instructa sunt. Tammerforsia enim erat prima urbs industrialis Finniae, hodie etiam excepto Helsinkio est maxima urbs industrialis.

Historia recensere

Tammerforsia anno 1775 a Gustavo III, rege Sueciae, ad ripas canalis Tammerkoski condita est, et quattuor annos post municipium officiale factum est. Eo tempore oppidum parvum erat, sed saeculo undevicensimo crescebat, et oppidum magnum mercatorium et caput rerum industrialium Finniae factum est. Ideo cognomine "Mancunium septentrionale" (sive vulgo et iocose “Manse”) vocatur.

Politicarum rerum saeculi vicensimi locus magni momenti factus est, cum operarii, quorum magnus in oppido numerus habitabat, motu facto effecerunt, ut tumultus celeriter crescerent. Quam ob rem Tammerforsia magnam partem in Bello Civili Finniae egit. Copia enim operariorum (“Rubri” nominabantur), quae contra copiam senatus (“Albi” nominabantur) pugnabat et Finniam terram communisticam facere volebat, tota Finnia australi potita est. Bellum quidem postea ab Albis victum est.

Post bellum Tammerforsia adhuc crescebat, cum novae partes oppidi aedificatae sunt. Res industrialis quoque florebat et tempore belli mundani secundi oppidum magnum centrum rerum militarium erat. Saeculo quidem exeunte res industriales mutatae sunt, et media urbs plena magnorum vacuorum aedificiorum industrialium facta est. Hodie praecipue ars informatica Tammerforsiae magno studio colitur.

Varia recensere

Tammerforsia multis rebus contrariis distinguitur: a technologia hodierna ad purissimam naturam, a suburbiis celebribus ad agros pastorales. Multa sunt quae videndi digna sunt: ecclesiae, musea, vita nocturna vivida. Praeterea Tammerforsiam facile est pervenire, aut tramine aut aeroplano aut autovehiculo proprio.

Coniunctiones communium recensere

Notae recensere

  1. Vb. adiect. "Tamperensis": cf. titulum libellorum Acta Universitatis Tamperensis. "Tammerforsiensis": vide e.g. hic.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009). Adiectivis, "Tammerforsiensis" et "Tamperensis".

Nexus externi recensere

  • Pagina officialis (Finnice, Anglice)

Pinacotheca recensere