Vide etiam paginam discretivam: Sala.

Sala[1] seu Sala Uscelensis[2] (Finnice: Salo; IPA: [ˈsɑlo], Suecice: Salo) est oppidum et municipium Finniae.

Wikidata Sala (Finnia Occidentalis)
Res apud Vicidata repertae:
Sala (Finnia Occidentalis): insigne
Sala (Finnia Occidentalis): insigne
Civitas: Finnia
Locus: 60°22′59″N 23°7′59″E
Numerus incolarum: 51 056
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Salon kaupunki

Gestio

Consilium: Salo City Council
Procuratio superior: Finnia Propria

Geographia

Superficies: 1 987.44 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Koski Tl, Kemiönsaari, Lohja, Oppidum Sancti Martini, Pemar, Raseborg, Sauvo, Somero

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Puchheim, Elva City, Odder, Rescovia, Nagykanizsa, St. Anthony, Wuhan, Qingdao, Ogre, Anija Rural Municipality

Tabula aut despectus

Sala (Finnia Occidentalis): situs
Sala (Finnia Occidentalis): situs
Aedificium antiquum Salae

Sita est in provincia Finniae Occidentalis, quae pars est Finniae Propriae regionis. Municipium 24 794 incolas (anno 2003) et 143.82 km² subsumit, quorum 0.43 km² sunt aquatica. Densitas populationis est 173.2 incolae per chiliometrum quadratum. Urbes et oppida vicina sunt Forsia Finnorum, Kimito, Loio, Oppidum Sancti Martini, Pemar, Raseburgum, Sagu, Somero.

Municipes callent plerique Finnice tantum.

Historia

recensere

Sala inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis erat et paullatim se extendit et incolarum numero crevit, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Praecipuam famam Salae attulerunt fabricae telephonulorum gestabilium societatis, cui nomen est Nokia. Sunt qui eam existiment esse sedem priscam et patriam telephonulorum Nokiensium.

Nomen huius oppidi a voce Finnica salo provenit, cuius sensum et historiam Latine exposuit Ericus Palmén Finnicus apud Colloquia Latina Nuntiorum Latinorum YLE[nexus deficit]:

Petis, ut aliquis e nobis Finnis tibi enodet, quid valeat vocabulum Finnicum SALO. Equidem si id uno vocabulo coner Latine reddere, substantivum Latinum ’saltus’ (m.4) pro optimo suadeam. Revera in recentissimo Lexico Finnico-Latino-Finnico, a R.Pitkäranta exarato (WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1) unum e vocabulis, quibus ’saltus’ Finnice redditur, est SALO. Quo magis perspicua fiat significatio dicti vocabuli Finnici, addo definitionem paulo longiorem, e Lexico Fundamentali Linguae Finnicae desumptam, quam conor in Latinum convertere: SALO est ”ampla regio silvestris (inhabitata), desertum, solitudo” (cf. Vulg.Matth.3:3 ”vox clamantis in deserto”, Caesar, Gall.4,18,4 ”Sugambri...finibus suis excesserant...seque in solitudinem ac silvas abdiderant”). Antiquitus vocabulo SALO etiam insula silvestris designabatur, sed haec significatio iam pridem ex usu decidit.
Quare oppidum in Finnia meridionali situm hoc substantivo appellatum sit, exacte dicere nescio. In encyclopediis inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis fuisse et paullatim se extendisse traditur necnon incolarum numero crevisse, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Hodie varia activitate industriali utitur, et circiter viginti quinque milia hominum ibi habitant.
Pro exemplo analogae evolutionis semanticae mihi in mentem venit vocabulum Latinum ’villa’, quod initio domum ruri aedificatam et praedium rusticum significavit, sed in Francogallia videlicet crescente numero incolarum circa habitantium paullatim conglomerationis cuiusdam ac tandem urbis vim accepit (’la ville’).

Nomen Latinum huius urbis invenitur in nonnullis chartis geographicis, in quas vide infra.

Pinacotheca

recensere

Nexus Externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!


 
Stipula de Finnia

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!



Urbes Finniae
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sala (Finnia Occidentalis) spectant.