Aperire sectionem principem
Ecclesia lignea municipii Gustaviae Alandorum.

Gustavia Alandorum[1] (Finnice Kustavi; Suecice Gustavs) est municipium Finnicum anno 1874 conditum et numero incolarum (887) minimum ex municipiis Finniae Propriae. Gustavia Alandorum nomen suum accepit e rege Suecico Gustavo III, qui ecclesiam in locis municipii saeculo octavo decimo condidit. Urbes et municipia vicina sunt Insula Sancti Iacobi, Neostadium, Pargas, Toefsala, Vallis Gratiae.

NotaeRecensere

  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!