Aperire sectionem principem

Bruxellae (regio)

sectio sui iuris Regni Belgicae
Wikidata-logo.svg Bruxellae (regio)
Res apud Vicidata repertae:
Bruxellae (regio): insigne
Bruxellae (regio): vexillum
sectio
Civitas: Belgica
Locus: 50°51′0″N 4°21′0″E
Nomen officiale: Bruxelles
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: Belgica
Territoria finitima: Brabantia Flandrica, Flandria, Flandria

Forma

Area: 161.38 chiliometrum quadratum
Caput: Bruxellae
Subdivisiones: arrotundimentum administrativum Bruxellanum Capitale

Gubernium

Praefectus: Rudolphus Vervoort
Consilium: parlamentum Regionis Bruxellanae Capitalis

Vita

Incolae: 1 175 173
Sermo publicus: Lingua Batava, lingua Francogallica
Zona horaria: UTC+1

Tabula aut despectus

Bruxellae (regio): situs
Domus Erasmiana est Anderlaci, in regione Bruxellana

Vide etiam paginam discretivam: Bruxellae (discretiva)

Bruxellae sunt regio urbana et sectio sui iuris regni foederati Belgicae in parte cuius urbs Bruxellarum Belgicae caput sita est. Rite regio est appellata Région de Bruxelles-Capitale Francogallice et Brussels Hoofdstedelijk Gewest Batave, id est Regio Bruxellana Capitalis. Quae divisa est in undeviginti municipia.

NomenRecensere

Adiectivus Bruxellensis pertinet ad urbem ipsam Bruxellarum intra muros, adiectivus Bruxellanus pertinet ad totum pristinum Comitatum Bruxellanum sive Pagum Bruxellanum et nunc ad totam Regionem Bruxellanam cum omnibus aliis vicis et communibus ei pertinentibus. Legito, inter alia:

Non est quidem Bruxella, etsi quidam id asserant, Vicecomitatus, sed gaudet tamen vetusto quodam Vicecomitatus titulo, iuribus et praerogativis nonnullis ornato : non aliter quàm Antuerpia, Ganda, Iprae, et alia quaedam loca. Unde qui hodie Vicecomes Bruxellanus, vulgò den Burg-graef / Carolus nempe Hannartus, Lidekerckae et aliorum locorum Toparcha, nobilissimus sanè et perhonestus vir, nihil in eam urbem obtinet iuris, quàm titulum illum ac praerogativas iam dictas, et in descriptione Antuerpiae, cui et ipsi pari ferè dignitate Burg-gravius, fusiùs explicandas.[1]

Tamen apud multos auctores temporis humanistici fit confusio inter verba Bruxellensis et Bruxellanus quae idem valent.

NotaeRecensere

  1. Ludovici Guicciardini, Omnium Belgii sive inferioris Germaniae regionum descriptio, 1613, p. 55.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 50°51′0″N 4°21′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places  • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!