Palatinatus Kioviensis
Palatinatus Kioviensis[1] (Polonice Województwo kijowskie, Ucrainice Київське воєводство) fuit subdivisio administrativa Magni Ducatus Lituaniae et Regni Poloniae, in terris Ucrainae hodiernae sita. Annis ab 1471 ad 1793 exsistebat. Eius caput initio Kiovia et ab anno 1667 Zitomiria fuit.
Civitas: Res Publica Utriusque Nationis, Magnus Ducatus Lituaniae
Locus: 50°27′0″N 30°31′24″E
Fines
Forma

Historia
recensereAnno 1471, in Magno Ducatu Lituaniae, Palatinatus Kioviensis in terris prisci Ducatus Kioviensis creatus est. Anno 1569, post Unionem Lublinensem, hoc palatinatus in Regnum Poloniae inclusus est, ubi ad Provinciam Poloniae Minoris pertinuit. Postquam anno 1667, secundum Pacificationem Andrusoviensem, Kiovia cum magna parte palatinatus sui in imperium tzaris Russiae ("Moscoviae") venit, Zitomiria caput Palatinatus Kioviensis Polonici facta est. Anno 1793, secundum conventionem inter Russiam et Borussiam de divisione secunda Poloniae, territorium manens huius palatinatus ad Imperium Russicum adiunctum est, inter praefecturas Kioviensem et Zaslaviensem imperii illius divisum.
Nota
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Palatinatum Kioviensem spectant. |