Telum
Telum, ut scribit Forcellini, est "quidquid iacitur feriendi causa, scilicet de iis dicitur, quae missilia sunt et ad feriendum eminus comparata, sive manu sive tormento emittantur."[1] Tela primitiva, manibus iacta, sunt lapis, pilum, hasta, lancea, iaculum, ac spiculum. Tela etiam arcibus, fundis, catapultis, ballistis, missile, proiectili, ac trebuchetis mittere possunt. Tela distinguuntur ab armis, quibus comminus pugnatur.
NotaeRecensere
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "telum."