Catapulta
Catapulta[1] est machina bellica, seu tormentum, quo sagittae et tela magno impetu, longoque spatio iaciuntur.[2] Catapultae variorum generum in bellis ab antiquitate usque adhuc adhibitae sunt.
Etymologia
recensereCatapulta a voce Graeca καταπέλτης deducitur, quae ex κατά "de, contra" et πάλλω "vibro, iacio" composita est.[3]
Historia
recensereCatapulta ex arcu orta est. A Graecis primum inventa est gastraphetes (γαστραφέτης), manuballistae similis. Deinde pro nervis simplicibus substituti sunt funes torsi, qui constructionem machinarum maiorum, catapultarum propriorum sinivit.
Inter genera catapultarum apud Graecos notarum erant: catapulta quae aëris pressione utebatur (ἀερότονον), catapulta quae elaterem aeneum habebat (χαλκότονον), catapulta iterans (καταπέλτης πολυβόλος), catapulta levis quae sagittas (εὐθύτονον) et gravis quae lapides iaciebat (παλίντονον).[4]
Apud Romanos tormentum significabat omnem machinam qua tela fune contento iacerentur. Primum scorpio appellabatur catapulta qua sagittae, et ballista qua lapides iaciebantur. Postea ballista quoque machinam sagittiferam significare coepit. Ballista in carro posita dicebatur carroballista. Onager autem erat catapulta gravis unius funis qua lapides iaciebantur.[4]
Notae
recensere- ↑ Titus Maccius Plautus, Curculio 394.
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
- ↑ Online Etymology Dictionary, s.v. "catapult" (2020).
- ↑ 4.0 4.1 Dietwulf Baatz, "Catapult", in Brill's New Pauly, editione interretiali (2006).
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad catapultas spectant. |
Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes! |