Curculio (Plautus)
Curculio est comoedia quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit. Curculio[1] hac in fabula est persona parasiti sic iocose vocatus, quia Curculio est genus insectorum quae segetes (praecipue frumentum) vastant: adeo vorax est haec persona. Brevissima est e Plautinis fabulis, in 729 versibus consistens, archetypo Graeco ignoto.
Argumentum
recensereEpidauri sumus, prope fanum Aesculapii, in quo leno Cappadox, aeger, noctu incubat sperans deum somnio aliquo sibi indicaturum viam ad sanitatem. In scaena plateam videmus ante fores domus Cappadocis, ubi virgo Planesium, ab anu Leaena custodita, habitat. Vicinus, adulescens Phaedromus, formosam Planesium deperit atque eam furtim noctu congreditur, dum anum "vinosissimam" adlicit vino vetere offerendo. Vult amicam a lenone redimere et, cum pecuniae egeat, parasitum suum Curculionem in Cariam misit, argenti mutui a sodali suo sumendi causa.
Actu secundo, Curculio redux est cum magno nuntio:
- "Date viam mihi noti ignoti."
Refert enim argenti inopiam sodali quidem eandem esse atque Phaedromo, sed quendam militem Therapontigonum nomine in Caria sibi occurrisse atque ad cenam invitasse. Postea, narravisse sese Planesium a lenone Cappadoce emisse, argentum adhuc non dedisse sed nunc Epidaurum missurum qui litteris anulo suo signatis instructus pecuniam apud argentarium Lyconem quaerat atque Planesium "cum auro et veste" abducat. Iam ebrius aleam ludere cupit atque anulum in ludo ponit. Curculio alea vicit atque anulum surripuit, dum Therapontigonus madidus stertit. Inde Epidaurum ad Phaedromum properat. Postquam opulente cenavit, Curculio omnem rem in sese recipit; falsas litteras scribit quas anulo surrepto signat atque ita sub specie militis lusci Planesium abducit et Phaedromo laetanti tradit. Mox tamen Therapontigonus, sese deceptum intelligens, advenit atque omnibus minatur. Postquam eum leno et argentarius inanem reppulerunt, Curculionem invenit et agnoscit. In ius eum rapere vult sed Planesium signum in anulo recognoscit patris sui signum esse, a quo adhuc infans festo die in turba aberravit ac postea ab ignoto rapta ut serva vendita est: ita Planesium Therapontigoni soror esse invenitur! Libera est, et Phaedromo nubere annuente fratre potest. Leno, qui liberam puellam emerat et servam fecerat, argentum Therapontigono reddere cogitur.
De personis
recenserePraecipuae personae
- Cappadox (leno)
- Curculio (parasitus Phaedromi)
- Lyco (trapezita id est argentarius)
- Phaedromus (adolescens amator Planesii)
- Planesium (virgo rapta)
- Therapontigonus (miles, frater Planesii)
Secundae partes
- Coquus
- Choragus
- Leaena (anus, ancilla Cappadocis)
- Palinurus (servus Phaedromi)
Vis comica huius fabulae e personis potius quam ex argumento nascitur. Plures archetypi comoediae Graecae insunt : argentarius rapax et avidus (=Lyco, cuius nomen graece significat "lupum"!), miles gloriosus (= Therapontigonus quem Curculio lepide imitatur), leno odiosus qui raptas virgines emit et vendit (= Cappadox), adulescens amator insanus et pecuniae egens (= Phaedromus), virgo rapta quae signo quodam opportune a parentibus agnoscitur (= Planesium). Coquus furator quoque est archetypus comicus qui in aliis comoedis Plautinis invenitur : in hac fabula tamen non in coquinaria arte exercenda conspicitur sed coniectorem somniorum per ludibrium agit apud Cappadocem. Palinurus est quidem servus loquax et irrisor domini sed non tam magnas partes agit atque servi alii apud Plautum (post secundum actum non iam apparet quia Curculio omnem rem suscipit).
Etenim Curculio praecipua persona fabulae est. Tres archetypos in sese colligit : est quidem parasitus omnia facere paratus ut ad cenam invitaretur, sed etiam servus (quamquam in hac fabula non proprie servus, familiaris tamen est) callidus et ingeniosus qui sycophantias et fraudes excogitat ad pecuniam domino amatori inveniendam. Eadem secundo actu servum currentem et magnum nuntium adferentem agit : quae scaena est parodia tragicorum nuntiorum ac frequentissime invenitur, cum in aliis comoediis Plautinis, tum in comoedia Graeca. Tertio dum apud lenonem argentariumque sese simulat esse Summanum, libertum et comitem Therapontigoni, etiam militem gloriosum agit. Fundamentum totius fabulae est haec persona.
Prologo caret fabula. Spectator de statu rerum certior fit per dialogum inter Palinurum et Phaedromum, dum servus miratur quid sit cur dominus media nocte a servis comitatus cum cereo et sinu vini e domo exeat. Hoc est praecipuum officium Palinuri in architectura fabulae. Nihilominus scaena optima et maxime ridicula est, quia Phaedromus sollemniter, velut sacrum facturus, de amica tamquam de dea loquitur, dum Palinurus trivialiter secundum sensum communem ei respondet, donec Planesium "meras nugas" appellat atque a domino verberatur. Vis comica huius scaenae, ut saepe fit, e discrepantia duorum generum sermonis nascitur.
De canticis
recensereIn hac fabula pars cantata primo actu versatur[2]. Duo cantica inter Plautina lepidissima a criticis censentur : canticum vini ab anu Leaena, "multibiba atque merobiba"[3] in honorem Bacchi :
- Flos veteris vini meis naribus obiectust,
- eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras...
necnon canticum pessulorum, quae est parodia amatoriae poesis, cui nomen graece "paraclausithyron" (latine ad ianuam clausam), quia amator querens ante aedes amicae ipsi ianuae supplicat :
- Pessuli, heus pessuli, vos saluto lubens,
- vos amo, vos volo, vos peto atque obsecro,...
Hoc est primum exemplum in litteris Latinis exstantibus. Postea et Catullus[4] et Horatius[5] et Tibullus[6] et Propertius[7] et Ovidius[8] hoc genus coluerunt.
Editiones et commentarii
recensere- Collart, Iohannes. 1962. T. Maccius Plautus. Curculio. Lutetiae: PUF. [Textus cum commentario Francogallico.]
- Ernout, Alfredus. 1935. Opera Plauti. Tomus quintus. Lutetiae: Les Belles Lettres. Prima editio. [Textus cum apparatu critico, notis et versione Francogallica.]
- Redegit ad pueros discendos in formam libri nubeculati hanc fabulam delineatrix batavica Magda van Tilburg: Plautus Curculio (ISBN: 978-3-7661-5608-2 ) (latine)
Plura legere si cupis
recensere- Sophia Papaioannou, "What's in a Name? The Real Identity of Palinurus in Plautus' "Curculio"", The Classical Journal, 2008/2009ː 111-122
Notae
recensereNexus interni
Nexus externus
recensere- Textus apud The Latin Library (Latine)