Pseudolus (Plautus)
Pseudolus comoedia est quam Plautus iam senex saeculo II ineunte scripsit. Scimus enim ex fragmento didascaliae in palimpsesto Ambrosiano servato[1] anno 191 a.C.n. hanc fabulam ludis Megalensibus actam esse in honorem Magnae Matris Cybelae, cuius templum in Palatio hoc ipso anno dedicatum est[2]. Atque si Ciceroni credimus[3], Plautus hanc suam fabulam in primis diligebat. Archetypus Graecus ignotus est.
Maxima varietate metrorum gaudet haec fabula : nam philologus quidam aestimavit ex 1355 versibus circiter 800 cantatos vel saltem modulatos fuisse.
Nexus interni
Notae
recensereNexus externi
recensere- Textus apud The Latin Library (Latine)
Fabulae Plauti