Desertum Arabiae[1] est desertum maximum, quod Arabiam paeninsulam paene totam occupat. Arabia Saudita partem maiorem deserti possidet, sed etiam Iraca, Iordania, Cuvaitum, Quataria, Emiratus Arabici Coniuncti, Omania, Iemenia partim vel totae in deserto sitae sunt. Area deserti 2 300 milia chm2 est; Sahara sola in orbe terrarum amplior est. Temperatura diei usque ad 56°Сelsianos et noctu usque ad −12°С est. Feles margaritae, gazellae, oryges deserto gignuntur. Nomades Arabes desertum incolentes beduini nominabantur; pars maior deserti etiam nunc incolis caret.

Desertum Arabiae in photographemate spatiali

NotaeRecensere

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 18°16′2″N 42°22′5″E • Arabiske_ørken Store norske Lexikon