Gradus Celsianus

(Redirectum de Gradus Celsii)

Gradus Celsianus[1], saepe gradus Celsii[2] est unitas temperaturae scalae Celsiani, ab Andrea Celsio nominata, qui anno 1742 librum Observationes duorum graduum in thermometro certorum[3] edidit.

Imago thermometri e libro Celsii

In usu quotidiano homines scalam Celsianam malunt, ubi aquae congelationis temperatura valore zero assignatur, et ebullitionis centum. Ad temperaturas Kelvinianas in Celsianas et vice versa convertendas habemus igitur formulas

Kelvin = °Celsius + 273.15 et °Celsius = Kelvin - 273.15

NotaeRecensere

  1. «grado de Celsius» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 504. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)
  2. E.g., Henrici Gulielmi Brandes Dissertatio physica de repentinis variationibus in pressione atmosphaerae observatis, Lipsiae 1826, p. 4 (Textus apud Google Books) Interdum et gradus Celsiensis.
  3. Suecice Observationer om tvänne beständiga grader på en thermometer.

Nexus externiRecensere